|  |



XXXVII, . 60

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7

60. (1) ,   . (2) , , , , , , . . (3) , , . (4) , , , , , . (5) . , , . , (6) , , , , . (7) , , 138, .

60. Eodem fere tempore et Cn. Manlius consul in Asiam et Q. Fabius Labeo praetor ad classem venit. [2] Ceterum consuli non deerat cum Gallis belli materia. Mare pacatum erat devicto Antiocho, cogitantique Fabio, cui rei potissimum insisteret, ne otiosam provinciam habuisse videri posset, optimum visum est in Cretam insulam traicere. [3] Cydoniatae bellum adversus Gortynios Gnosiosque gerebant, et captivorum Romanorum atque Italici generis magnus numerus in servitute esse per totam insulam dicebatur. [4] Classe ab Epheso profectus cum primum Cretae litus attigit, nuntios circa civitates misit ut armis absisterent captivosque in suis quaeque urbibus agrisque conquisitos reducerent, et legatos mitterent ad se, cum quibus de rebus ad Cretenses pariter Romanosque pertinentibus ageret. [5] Nihil magnopere ea Cretenses moverunt; captivos praeter Gortynios nulli reddiderunt. [6] Valerius Antias quattuor milia captivorum, quia belli minas timuerint, ex tota insula reddita scripsit; eamque causam Fabio, cum rem nullam aliam gessisset, triumphi navalis impetrandi ab senatu fuisse. [7] A Creta Ephesum Fabius redit; inde tribus navibus in Thraciae oram missis ab Aeno et Maronea praesidia Antiochi deduci iussit, ut in libertate eae civitates essent.


  • 138 , , , (. , . 35, 3).
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364003800 1364003801 1364003802