|  |



XXXVIII, . 1

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

. III, . 268 1. (1) , 1; , . (2) 2 , , (3) . , . (4) , , : , . , . 3 . (5) , , , . (6) . ; , , , , . (7) , : , , , , . (8) , , , , , . (9) , , , , , . (10) . , , , , (11) , , , .

.269

1. Dum in Asia bellum geritur, ne in Aetolia quidem res quietae fuerant, principio a gente Athamanum orto. [2] Athamania ea tempestate pulso Amynandro sub praefectis Philippi regio tenebatur praesidio, qui superbo atque immodico imperio desiderium Amynandri fecerant. [3] Exulanti tum Amynandro in Aetolia litteris suorum, indicantium statum Athamaniae, spes recuperandi regni facta est. [4] Remissique ab eo nuntiant principibus Argitheam id enim caput Athamaniae erat si popularium animos satis perspectos haberet, impetrato ab Aetolis auxilio in Athamaniam se venturum. Non diffidere sibi facile conventurum cum delectis, quod consilium est gentis, et Nicandro praetore. [5] Quos ubi ad omnia paratos esse vidit, certiores suos subinde facit quo die cum exercitu Athamaniam ingressurus esset. [6] Quattuor primo fuerunt coniurati adversus Macedonum praesidium. Hi senos sibi adiutores ad rem gerendam assumpserunt; dein paucitate parum freti, quae celandae rei quam agendae aptior erat, parem priori numerum adiecerunt. [7] Ita duo et quinquaginta facti quadrifariam se diviserunt; pars una Heracleam, altera Tetraphyliam petit, ubi custodia regiae pecuniae esse solita erat, tertia Theudoriam, quarta Argitheam. [8] Ita inter omnes convenit ut primo quieti, velut ad privatam rem agendam venissent, in foro obversarentur; die certa multitudinem omnem convocarent ad praesidia Macedonum arcibus expellenda. [9] Ubi ea dies advenit, et Amynander cum mille Aetolis in finibus erat, ex composito quattuor simul locis praesidia Macedonum expulsa, litteraeque in alias urbes passim dimissae ut vindicarent sese ab impotenti dominatione Philippi et restituerent in patrium ac legitimum regnum. [10] Undique Macedones expelluntur. Theium oppidum litteris a Xenone praefecto praesidii interceptis et arce ab regiis occupata paucos dies obsidentibus restitit; [11] deinde id quoque traditum Amynandro est, et omnis Athamania in potestate erat praeter Athenaeum castellum, finibus Macedoniae subiectum.


  • 1 189 . . .
  • 2.: XXXVI, 14, 9.
  • 3. . . .: XXXV, 34, 2.
  • 1345970037 1260010114 1260010216 1364003802 1364003803 1364003804