|  |



XXXVIII, . 16

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

16. (1) 45, , - ,   , .280 , , ,  46. (2) , , , . (3) , , , . , . (4) , . , . (5) , , , . , , . (6) ,   , ,  , . , . (7) . (8) , 47. (9) , . . , . (10) , , , , , . (11) , : , ; . (12) , , . , (13) 47a. , , ; . (14) , , , . , 48. . (15) . , , .

.281

16. Galli, magna hominum vis, seu inopia agri seu praedae spe, nullam gentem, per quam ituri essent, parem armis rati, Brenno duce in Dardanos pervenerunt. [2] Ibi seditio orta est; ad viginti milia hominum cum Lonorio ac Lutario regulis secessione facta a Brenno in Thraeciam iter avertunt. [3] Ubi cum resistentibus pugnando, pacem petentibus stipendium imponendo Byzantium cum pervenissent, aliquamdiu oram Propontidis, vectigales habendo regionis eius urbes, obtinuerunt. [4] Cupido inde eos in Asiam transeundi, audientes ex propinquo quanta ubertas eius terrae esset, cepit; et Lysimachia fraude capta Chersonesoque omni armis possessa ad Hellespontum descenderunt. [5] Ibi vero exiguo divisam freto cernentibus Asiam multo magis animi ad transeundum accensi; nuntiosque ad Antipatrum praefectum eius orae de transitu mittebant. Quae res cum lentius spe ipsorum traheretur, alia rursus nova inter regulos seditio orta est. [6] Lonorius retro unde venerat cum maiore parte hominum repetit Byzantium; Lutarius Macedonibus per speciem legationis ab Antipatro ad speculandum missis duas tectas naves et tres lembos adimit. Iis alios atque alios dies noctesque travehendo intra paucos dies omnes copias traicit. [7] Haud ita multo post Lonorius adiuvante Nicomede Bithyniae rege a Byzantio transmisit. [8] Coeunt deinde in unum rursus Galli et auxilia Nicomedi dant adversus Ziboetam, tenentem partem Bithyniae, gerenti bellum. [9] Atque eorum maxime opera devictus Ziboeta est, Bithyniaque omnis in dicionem Nicomedis concessit. Profecti ex Bithynia in Asiam processerunt. Non plus ex viginti milibus hominum quam decem armata erant. [10] Tamen tantum terroris omnibus quae cis Taurum incolunt gentibus iniecerunt, ut quas adissent quasque non adissent, pariter ultimae propinquis, imperio parerent. [11] Postremo cum tres essent gentes, Tolostobogii Trocmi Tectosages, in tres partes, qua cuique populorum suorum vectigalis Asia esset, diviserunt. [12] Trocmis Hellesponti ora data; Tolostobogii Aeolida atque Ioniam, Tectosages mediterranea Asiae sortiti sunt. Et stipendium tota cis Taurum Asia exigebant, [13] sedem autem ipsi sibi circa Halyn flumen cepere. Tantusque terror eorum nominis erat, multitudine etiam magna subole aucta, ut Syriae quoque ad postremum reges stipendium dare non abnuerent. [14] Primus Asiam incolentium abnuit Attalus, pater regis Eumenis; audacique incepto praeter opinionem omnium adfuit fortuna, et signis collatis superior fuit. Non tamen ita infregit animos eorum ut absisterent imperio; [15] eaedem opes usque ad bellum Antiochi cum Romanis manserunt. Tum quoque, pulso Antiocho, magnam spem habuerunt, quia procul mari incolerent, Romanum exercitum ad se non perventurum.


  • 45 278 . . .
  • 46 . . 117  . XXXI. , , , ; 280279 . . . .: , I, 27 (II, 11), 3; . : . 48, 2; XL, 58, 3.
  • 47 I (280250) () , , (328280 . . .) .
  • 47a (. -)  (.: , XII, 546). , , , , . ( ), -, . (. . ).
  • 48 201 . . . .: XXXIII, 21, 3; , XVIII, 41, 7.
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364003817 1364003818 1364003819

    , .