|  |



XXXVIII, . 19

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6

19. (1) : , , ; (2) , . , . (3) : , , , . (4) , , , , , . (5) , , , , (6) , , .

19. Certiora postea Oroandensium legati attulerunt, Tolostobogiorum civitatem Olympum montem cepisse; diversos Tectosagos alium montem, Magaba qui dicatur, petisse; [2] Trocmos coniugibus ac liberis apud Tectosagos depositis armatorum agmine Tolostobogiis statuisse auxilium ferre. Erant autem tunc trium populorum reguli Ortiago et Combolomarus et Gaulotus. [3] Iis haec maxime ratio belli sumendi fuerat, quod cum montes editissimos regionis eius tenerent, convectis omnibus quae ad usum quamvis longi temporis sufficerent, taedio se fatigaturos hostem censebant: [4] nam neque ausuros per tam ardua atque iniqua loca subire eos et, si conarentur, vel parva manu prohiberi aut deturbari posse, nec quietos in radicibus montium gelidorum sedentes frigus aut inopiam laturos. [5] Ac cum ipsa altitudo locorum eos tutaretur, fossam quoque et alia munimenta verticibus iis quos insederant circumiecere. [6] Minima apparatus missilium telorum cura fuit, quod saxa adfatim praebituram asperitatem ipsam locorum credebant.

1260010106 1260010109 1260010112 1364003820 1364003821 1364003822