|  |



XXXVIII, . 48

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.

48. (1) , , , , , . (2) ,  ,  134  , , . (3) , - , , (4) , , , , , , , , ,   , , . (5) , , , , , , , , .308 ? (6) ? , ? (7) , ,  , , . , : -, , . , ?135 (8) ,   -, , ?136 , ? ? ? (9) , , , , . , , , . (10) , ( ) , , , 137. (11) , , , , , , : , . (12) , , , .

(13) , , , , . , , , , , , 138. (14) , , - , , : (15) , . , , , , , ,  (16) , , ,     ?

48. Quo longius Antiochus emotus esset, hoc impotentius in Asia Galli dominarentur et, quidquid est terrarum citra Tauri iuga, Gallorum imperio, non vestro adiecissetis. [2] At enim sunt haec ista vera; sed etiam Delphos quondam, commune humani generis oraculum, umbilicum orbis terrarum, Galli spoliaverunt, nec ideo populus Romanus his bellum indixit aut intulit. [3] Equidem aliquid interesse rebar inter id tempus, quo nondum in iure ac dicione vestra Graecia atque Asia erat, ad curandum animadvertendumque quid in his terris fieret, [4] et hoc quo finem imperii Romani Taurum montem statuistis, quo libertatem, immunitatem civitatibus datis, quo aliis fines adicitis, alias agro multatis, aliis vectigal imponitis, regna augetis minuitis donatis adimitis, curae vestrae censetis esse, ut pacem terra marique habeant. [5] An nisi praesidia deduxisset Antiochus, quae quieta in suis arcibus erant, non putaretis liberatam Asiam; si Gallorum exercitus effusi vagarentur, rata dona vestra, quae dedistis, regi Eumeni, rata libertas civitatibus esset? [6] Sed quid ego haec ita argumentor, tamquam non acceperim, sed fecerim hostes Gallos? [7] Te, L. Scipio, appello, cuius ego mihi, succedens in vicem imperii tui, virtutem felicitatemque pariter non frustra ab diis immortalibus precatus sum, te, P. Scipio, qui legati ius, collegae maiestatem et apud fratrem consulem et apud exercitum habuisti, sciatisne in exercitu Antiochi Gallorum legiones fuisse, [8] videritis in acie eos, in cornu utroque id enim roboris esse videbatur locatos, pugnaveritis ut cum hostibus iustis, cecideritis, spolia eorum retuleritis. [9] Atqui cum Antiocho, non cum Gallis bellum et senatus decreverat et populus iusserat. Sed simul, ut opinor, cum his decreverant iusserantque qui intra praesidia eius fuissent; [10] ex quibus praeter Antiochum, cum quo pacem pepigerat Scipio, et cum quo nominatim foedus ut fieret mandaveratis, omnes hostes erant, qui pro Antiocho arma adversus nos tulerunt. [11] In qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperii vestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos si possent mitigari a feritate insita temptavi et, [12] postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tum demum vi atque armis coercendos ratus sum.

[13] Nunc, quoniam suscepti belli purgatum est crimen, gesti reddenda est ratio. In quo confiderem equidem causae meae, etiam si non apud Romanum sed apud Carthaginiensem senatum agerem, ubi in crucem tolli imperatores dicuntur, si prospero eventu, pravo consilio rem gesserunt; [14] sed ego in ea civitate, quae ideo omnibus rebus incipiendis gerendisque deos adhibet, quia nullius calumniae subicit ea quae dii comprobaverunt, et in sollemnibus verbis habet, cum supplicationem aut triumphum decernit, [15] quod bene ac feliciter rem publicam administrarit, si nollem, si grave ac superbum existimarem virtute gloriari, si pro felicitate mea exercitusque mei, quod tantam nationem sine ulla militum iactura devicimus, [16] postularem ut diis immortalibus honos haberetur et ipse triumphans in Capitolium ascenderem, unde votis rite nuncupatis profectus sum, negaretis hoc mihi cum diis immortalibus?


  • 134 279 . . . (. , . 46).
  • 135 , (.: XXXVII, 18, 7).
  • 136 . XXXVII, 40, 13 . , , , .
  • 137 : , , ; , , . (I, 17 (II, 11), 2): , , , , , . , , .
  • 138 (II, 7, , 1). , , , (., : , 17).
  • 1260010236 1327002003 1327002012 1364003849 1364003850 1364003851