|  |



XXXVIII, . 18

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

18. (1) , , , . , . (2) 53, ; , . (3) , . , , . : , . (4) , 54. : , - ; . (5) , , , , , , - . (6) , , , . (7) , , , . , 55. , . (8) , .283 ; , , . , , , , . (9) , . 56 , , . (10) , , . (11) . , - , , . (12) : , , . , , . (13) , , , . (14) , , , ; (15) , , , 57, , .

18. Contione dimissa missisque ad Eposognatum legatis, qui unus ex regulis et in Eumenis manserat amicitia et negaverat Antiocho adversus Romanos auxilia, castra movit. Primo die ad Alandrum flumen, postero ad vicum quem vocant Tyscon ventum. [2] Eo legati Oroandensium cum venissent amicitiam petentes, ducenta talenta his sunt imperata, precantibusque ut domum renuntiarent potestas facta. [3] Ducere inde exercitum consul ad Pliten intendit; deinde ad Alyattos castra posita. Eo missi ad Eposognatum redierunt, et legati reguli orantes ne Tectosagis bellum inferret; ipsum in eam gentem iturum Eposognatum persuasurumque ut imperata faciant. [4] Data venia regulo, duci inde exercitus per Axylon quam vocant terram coeptus. Ab re nomen habet: non ligni modo quicquam, sed ne spinas quidem aut ullum aliud alimentum fert ignis; fimo bubulo pro lignis utuntur. [5] Ad Cuballum, Gallograeciae castellum, castra habentibus Romanis apparuere cum magno tumultu hostium equites, nec turbarunt tantum Romanas stationes repente invecti sed quosdam etiam occiderunt. [6] Qui tumultus cum in castra perlatus esset, effusus repente omnibus portis equitatus Romanus fudit fugavitque Gallos et aliquot fugientes occidit. [7] Inde consul, ut qui iam ad hostes perventum cerneret, explorato deinde et cum cura coacto agmine procedebat. Et continentibus itineribus cum ad Sangarium flumen venisset, pontem, quia vado nusquam transitus erat, facere instituit. [8] Sangarius ex Adoreo monte per Phrygiam fluens miscetur ad Bithyniam Tymbri fluvio; inde maior iam geminatis aquis per Bithyniam fertur et in Propontidem sese effundit, non tamen tam magnitudine memorabilis, quam piscium accolis ingentem vim praebet. [9] Transgressis ponte perfecto flumen praeter ripam euntibus Galli Matris Magnae a Pessinunte occurrere cum insignibus suis, vaticinantes fanatico carmine deam Romanis viam belli et victoriam dare imperiumque eius regionis. [10] Accipere se omen cum dixisset consul, castra eo ipso loco posuit. Postero die ad Gordium pervenit. [11] Id haud magnum quidem oppidum est, sed plus quam mediterraneum celebre et frequens emporium. [12] Tria maria pari ferme distantia intervallo habet, ad Hellespontum, ad Sinopen, et alterius orae litora qua Cilices maritimi colunt; multarum magnarumque praeterea gentium fines contingit, quarum commercium in eum maxime locum mutui usus contraxere. [13] Id tum desertum fuga incolarum oppidum, refertum idem copia rerum omnium invenerunt. [14] Ibi stativa habentibus legati ab Eposognato venerunt nuntiantes profectum eum ad regulos Gallorum nihil aequi impetrasse; [15] ex campestribus vicis agrisque frequentes demigrare et cum coniugibus ac liberis, quae ferre atque agere possint, prae se agentes portantesque Olympum montem petere, ut inde armis locorumque situ sese tueantur.


  • 53 .
  • 54. . (.).
  • 55 . .
  • 56. . 32  . XXXVII. , (XXIX, 11, 7).
  • 57 ( ) (. -), ( , 42, 219), - (. ).
  • 1327007024 1327007058 1327008002 1364003819 1364003820 1364003821