|  |



XXXVIII, . 17

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.

17. (1) , , . , , : (2) ! , . (3) , . ; , , , , (4) , , , (5) , , ,  , . ,   , , ,  , , . (6) -, , 49, , , ; , . - , (7) , , , , ́, . , ; , , , . (8) , , . (9) , 50. , , , , , . (10) , , , , , . (11) , , , , , ; (12) , , 51; ? (13) , , , , . , 52, , , , . (14) , , , . (15) . , , , , .282 , , , : . (16) , , ? , , , , . (17) , , , . , , , . (18) , , , ,   : . (19) , , , , , , , - , (20) , , , , .

17. Cum hoc hoste, tam terribili omnibus regionis eius, quia bellum gerendum erat, pro contione milites in hunc maxime modum adlocutus est consul: [2] Non me praeterit, milites, omnium quae Asiam colunt gentium Gallos fama belli praestare. [3] Inter mitissimum genus hominum ferox natio pervagata bello prope orbem terrarum sedem cepit. Procera corpora, promissae et rutilatae comae, vasta scuta, praelongi gladii; [4] ad hoc cantus ineuntium proelium et ululatus et tripudia, [5] et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum crepitus, omnia de industria composita ad terrorem. Sed haec, quibus insolita atque insueta sunt, Graeci et Phryges et Cares timeant; Romanis Gallici tumultus assueti, etiam vanitates notae sunt. [6] Semel primo congressu ad Alliam eos olim fugerunt maiores nostri; ex eo tempore per ducentos iam annos pecorum in modum consternatos caedunt fugantque, et plures prope de Gallis triumphi quam de toto orbe terrarum acti sunt. Iam usu hoc cognitum est: [7] si primum impetum quem, fervido ingenio et caeca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et lassitudine membra, labant arma; mollia corpora, molles, ubi ira consedit, animos sol pulvis sitis ut ferrum non admoveas prosternunt. [8] Non legionibus legiones eorum solum experti sumus, sed vir unus cum viro congrediendo T. Manlius, M. Valerius quantum Gallicam rabiem vinceret Romana virtus docuerunt. [9] Iam M. Manlius unus agmine scandentes in Capitolium detrusit Gallos. Et illis maioribus nostris cum haud dubiis Gallis, in sua terra genitis, res erat; hi iam degeneres sunt, mixti, et Gallograeci vere, quod appellantur; [10] sicut in frugibus pecudibusque non tantum semina ad servandam indolem valent, quantum terrae proprietas caelique sub quo aluntur mutat. [11] Macedones, qui Alexandriam in Aegypto, qui Seleuciam ac Babyloniam, quique alias sparsas per orbem terrarum colonias habent, in Syros Parthos Aegyptios degenerarunt; [12] Massilia, inter Gallos sita, traxit aliquantum ab accolis animorum; Tarentinis quid ex Spartana dura illa et horrida disciplina mansit? [13] Est generosius, in sua quidquid sede gignitur; insitum alienae terrae in id quo alitur, natura vertente se, degenerat. Phrygas igitur Gallicis oneratos armis, sicut in acie Antiochi cecidistis, victos victores, caedetis. [14] Magis vereor ne parum inde gloriae, quam ne nimium belli sit. [15] Attalus eos rex saepe fudit fugavitque. Nolite existimare beluas tantum recens captas feritatem illam silvestrem primo servare, dein, cum diu manibus humanis aluntur, mitescere, in hominum feritate mulcenda non eandem naturam esse. [16] Eosdemne hos creditis esse, qui patres eorum avique fuerunt? Extorres inopia agrorum profecti domo per asperrimam Illyrici oram, Paeoniam inde et Thraeciam pugnando cum ferocissimis gentibus emensi, has terras ceperunt. [17] Duratos eos tot malis exasperatosque accepit terra, quae copia omnium rerum saginaret. Uberrimo agro, mitissimo caelo, clementibus accolarum ingeniis omnis illa, cum qua venerant, mansuefacta est feritas. [18] Vobis mehercule, Martiis viris, cavenda ac fugienda quam primum amoenitas est Asiae: tantum hae peregrinae voluptates ad extinguendum vigorem animorum possunt; tantum contagio disciplinae morisque accolarum valet. [19] Hoc tamen feliciter evenit, quod sicut vim adversus vos nequaquam, ita famam apud Graecos parem illi antiquae obtinent, cum qua venerunt, [20] bellique gloriam victores eandem inter socios habebitis, quam si servantes antiquum specimen animorum Gallos vicissetis.


  • 49 390 . . . .: V, 3739.
  • 50. .: VII, 10, 2 26, 1 .; V, 47, 4. 361 349 . . .,   390 . . .
  • 51. : XXXVII, 54, 2122.
  • 52   ., : . , IV, 215216.
  • 1327002060 1327002061 1327002062 1364003818 1364003819 1364003820