|  |



XXXVIII, . 20

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

20. (1) , , , , , , , , , 58 , . (2) .284 . (3) , , , , , ; . (4) , , , , . ,   -   ; (5) . :   , ;   - -  . . , . (6) ; , , . (7)   , ; , , - , . (8) , , , . (9) -. ; . . (10) , . , , .

20. Consul quia non comminus pugnam sed procul locis oppugnandis futuram praeceperat animo, ingentem vim pilorum, velitarium hastarum, sagittarum glandesque et modicorum qui funda mitti possent lapidum paraverat, [2] instructusque missilium apparatu ad Olympum montem ducit et a quinque ferme milibus castra locat. [3] Postero die cum quadringentis equitibus et Attalo progressum eum ad naturam montis situmque Gallicorum castrorum visendum equites hostium, duplex numerus, effusi e castris, in fugam averterunt; occisi quoque pauci fugientium, vulnerati plures. [4] Tertio die cum omnibus ad loca exploranda profectus, quia nemo hostium extra munimenta processit, tuto circumvectus montem, animadvertit meridiana regione terrenos et placide acclives ad quendam finem colles esse, [5] a septentrione arduas et rectas prope rupes, atque omnibus ferme aliis inviis itinera tria esse, unum medio monte, qua terrena erant, duo difficilia ab hiberno solis ortu et ab aestivo occasu. Haec contemplatus eo die sub ipsis radicibus posuit castra; [6] postero, sacrificio facto, cum primis hostiis litasset, trifariam exercitum divisum ducere ad hostem pergit. [7] Ipse cum maxima parte copiarum, qua aequissimum aditum praebebat mons, ascendit; L. Manlium fratrem ab hiberno ortu, quoad loca patiantur et tuto possit, subire iubet; [8] si qua periculosa et praerupta occurrant, non pugnare cum iniquitate locorum neque inexsuperabilibus vim adferre, sed obliquo monte ad se declinare et suo agmini coniungi; [9] C. Helvium cum tertia parte circuire sensim per infima montis, deinde ab occasu aestivo erigere agmen. Et Attali auxilia trifariam aequo numero divisit, secum esse ipsum iuvenem iussit. [10] Equitatum cum elephantis in proxima tumulis planitie reliquit; edictum praefectis ut intenti quid ubique geratur animadvertant opemque ferre quo postulet res possint.


  • 58  : .
  • 1345970024 1345970025 1345970037 1364003821 1364003822 1364003823