|  |



XXXVIII, . 21

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

21. (1) , , , , . , ; . (2) , . , . (3)   ; , , , . (4) , , . ; , . , , , . , .285 , . (5) , , . (6) , , , , . , , , . (7) , , ; , , , , . (8) , , , ,  . , , , , , , , . (9) , , . . - , , , . (10) : , , , , ; (11) , , , , . - . (12) , , . (13) , ; ; , , . (14) , , , , , , , , . (15) , .

21. Galli ab duobus lateribus satis fidentes invia esse, ab ea parte quae in meridiem vergeret, ut armis clauderent viam, quattuor milia fere armatorum ad tumulum imminentem viae minus mille passuum a castris occupandum mittunt, eo se rati veluti castello iter impedituros. [2] Quod ubi Romani viderunt, expediunt sese ad pugnam. Ante signa modico intervallo velites eunt et ab Attalo Cretenses sagittarii et funditores et Tralli et Thraeces; [3] signa peditum, ut per arduum, leni gradu ducuntur, ita prae se habentium scuta ut missilia tantum vitarent, pede collato non viderentur pugnaturi. [4] Missilibus ex intervallo loci proelium commissum est, primo par, Gallos loco adiuvante, Romanos varietate et copia telorum; procedente certamine nihil iam aequi erat. Scuta longa ceterum ad amplitudinem corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos. [5] Nec tela iam alia habebant praeter gladios, quorum, cum manum hostis non consereret, nullus usus erat. [6] Saxis nec modicis, ut quae non praeparassent, sed quod cuique temere trepidanti ad manum venisset, ut insueti, nec arte nec viribus adiuvantes ictum, utebantur. [7] Sagittis glande iaculis incauti ab omni parte configebantur nec quid agerent, ira et pavore occaecatis animis, cernebant et erant deprensi genere pugnae in quod minime apti sunt. [8] Nam quemadmodum comminus, ubi in vicem pati et inferre vulnera licet, accendit ira animos eorum, ita ubi ex occulto et procul levibus telis vulnerantur, nec quo ruant caeco impetu habent, velut ferae transfixae in suos temere incurrunt. [9] Detegebat vulnera eorum, quod nudi pugnant, et sunt fusa et candida corpora, ut quae numquam nisi in pugna nudentur; ita et plus sanguinis ex multa carne fundebatur et foediores patebant plagae et candor corporum magis sanguine atro maculabatur. [10] Sed non tam patentibus plagis moventur; interdum insecta cute, ubi latior quam altior plaga est, etiam gloriosius se pugnare putant; [11] iidem, cum aculeus sagittae aut glandis abditae introrsus tenui vulnere in speciem urit, et scrutantes qua evellant telum non sequitur, tum in rabiem et pudorem tam parvae perimentis versi pestis prosternunt corpora humi, sic tum passim procumbebant; [12] alii ruentes in hostem undique configebantur et, cum comminus venerant, gladiis a velitibus trucidabantur. [13] Hic miles tripedalem parmam habet et in dextera hastas quibus eminus utitur; gladio Hispaniensi est cinctus; quodsi pede collato pugnandum est, translatis in laevam hastis stringit gladium. [14] Pauci iam supererant Gallorum, qui, postquam ab levi armatura superatos se viderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt pavoris et tumultus iam plena, ut ubi feminae puerique et alia imbellis turba permixta esset. [15] Romanos victores deserti fuga hostium acceperunt tumuli.

1327004007 1327007024 1327007058 1364003822 1364003823 1364003824