|  |



XXXVIII, . 23

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

23. (1) , , , . , , , : , . (2) - , : ,   . , ,   , , . (3) ; . , . ,   . (4) , , . , , . , , ; (5) .287 , , . (6) , ; (7) , , , . (8) , , , , ; , - , , . (9) , , 60, , , . (10) , , : , 61, . (11) , , , ; , , , , .

23. Patentibus iam portis, priusquam irrumperent victores, fuga e castris Gallorum in omnes partes facta est. Ruunt caeci per vias per invia; nulla praecipitia saxa, nullae rupes obstant; nihil praeter hostem metuunt; [2] itaque plerique praecipites per vastam altitudinem prolapsi aut debilitati exanimantur. Consul captis castris direptione praedaque abstinet militem; sequi pro se quemque et instare et perculsis pavorem addere iubet. [3] Supervenit et alterum cum L. Manlio agmen; nec eos castra intrare sinit; protinus ad persequendos hostes mittit, et ipse paulo post tradita captivorum custodia tribunis militum sequitur, debellatum ratus, si in illo pavore quam plurimi caesi forent aut capti. [4] Egresso consule C. Helvius cum tertio agmine advenit, nec continere suos ab direptione castrorum valuit, praedaque eorum, iniquissima sorte, qui pugnae non interfuerant, facta est. Equites diu ignari et pugnae et victoriae suorum steterunt; [5] deinde et ipsi, quantum equis subire poterant, sparsos fuga Gallos circa radices montis consectati cecidere aut cepere. [6] Numerus interfectorum haud facile iniri potuit, quia late per omnes amfractus montium fugaque et caedes fuit, [7] et magna pars rupibus inviis in profundae altitudinis convalles delapsa est, pars in silvis vepribusque occisa. [8] Claudius, qui bis pugnatum in Olympo monte scribit, ad quadraginta milia hominum auctor est caesa, Valerius Antias, qui magis immodicus in numero augendo esse solet, non plus decem milia. [9] Numerus captivorum haud dubie milia quadraginta explevit, quia omnis generis aetatisque turbam secum traxerant demigrantium magis quam in bellum euntium modo. [10] Consul armis hostium in uno concrematis cumulo ceteram praedam conferre omnes iussit, et aut vendidit, quod eius in publicum redigendum erat, aut cum cura ut quam aequissima esset per milites divisit. [11] Laudati quoque pro contione omnes sunt, donatique pro merito quisque, ante omnes Attalus summo ceterorum assensu; nam singularis eius iuvenis cum virtus et industria in omnibus laboribus periculisque tum modestia etiam fuerat.


  • 60 . , . 47, 6. (IV, 20) , 40 . , , . ( , 42, 220), 40 . , .
  • 61 , (.: I, 37, 5; VIII, 1, 6; X, 29, 18; XXIII, 46, 6; XLV, 33, 1). .
  • 1364000736 1364000838 1364000840 1364003824 1364003825 1364003826