|  |



XXXVIII, . 24

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

24. (1) . , , , . . (2) , . 62, . , , . (3) , , , , . (4) , , , , , . , , , , , (5) , . (6) - , , . . (7) . (8)   , ,  , . .288 (9) , , . , . (10) , , , , , , , . , , (11) , , 63.

24. Supererat bellum integrum cum Tectosagis. Ad eos profectus consul tertiis castris Ancyram, nobilem in illis locis urbem, pervenit, unde hostes paulo plus decem milia aberant. [2] Ubi cum stativa essent, facinus memorabile a captiva factum est. Orgiagontis reguli uxor forma eximia custodiebatur inter plures captivos; cui custodiae centurio praeerat et libidinis et avaritiae militaris. [3] Is primo animum temptavit; quem cum abhorrentem a voluntario videret stupro, corpori, quod servum fortuna erat, vim fecit. [4] Deinde ad leniendam indignitatem iniuriae spem reditus ad suos mulieri facit, et ne eam quidem, ut amans, gratuitam. Certo auri pondere pactus, ne quem suorum conscium haberet, ipsi permittit ut quem vellet unum ex captivis nuntium ad suos mitteret. [5] Locum prope flumen constituit, quo duo ne plus necessarii captivae cum auro venirent nocte insequenti ad eam accipiendam. [6] Forte ipsius mulieris servus inter captivos eiusdem custodiae erat. Hunc nuntium primis tenebris extra stationes centurio educit. [7] Nocte insequenti et duo necessarii mulieris ad constitutum locum et centurio cum captiva venit. [8] Ubi cum aurum ostenderent, quod summam talenti Attici tanti enim pepigerat expleret, mulier lingua sua stringerent ferrum et centurionem pensantem aurum occiderent imperavit. [9] Iugulati praecisum caput ipsa involutum veste ferens ad virum Orgiagontem, qui ab Olympo domum refugerat, pervenit; quem priusquam complecteretur, caput centurionis ante pedes eius abiecit, [10] mirantique cuiusnam id caput hominis aut quod id facinus haudquaquam mulieris esset, et iniuriam corporis et ultionem violatae per vim pudicitiae confessa viro est aliaque, [11] ut traditur, sanctitate et gravitate vitae huius matronalis facinoris decus ad ultimum conservavit.


  • 62 . 19, 2; . : , XXII, 21.
  • 63 (XXI, 38) . , ( , 22), : , (. . . ). . : , I, 27 (II, 11), 6.
  • 1364002137 1364002336 1364002926 1364003825 1364003826 1364003827