|  |



XXXVIII, . 31

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6

31. (1) , , , , . (2) , , , , , , , ; . (3) .293 . , , , , . (4) , , , , , ,  . (5) ,   ,   , , . (6) .

31. Philopoemen praetor, iam inde ab initio exulum causae amicus, et auctor semper Achaeis minuendi opes et auctoritatem Lacedaemoniorum, concilium querentibus dedit, [2] decretumque referente eo factum est, cum in fidem Achaeorum tutelamque T. Quinctius et Romani Laconicae orae castella et vicos tradidissent et, cum abstinere iis ex foedere Lacedaemonii deberent, Las vicus oppugnatus esset, caedesque ibi facta, qui eius rei auctores adfinesque essent, nisi dederentur Achaeis, violatum videri foedus. [3] Ad exposcendos eos legati extemplo Lacedaemonem missi sunt. Id imperium adeo superbum et indignum Lacedaemoniis visum est ut, si antiqua civitatis fortuna esset, haud dubie arma extemplo capturi fuerint. [4] Maxime autem consternavit eos metus, si semel primis imperiis oboediendo iugum accepissent, ne, id quod iam diu moliretur Philopoemen, exulibus Lacedaemonem traderet. [5] Furentes igitur ira triginta hominibus ex factione, cum qua consiliorum aliqua societas Philopoemeni atque exulibus erat, interfectis decreverunt renuntiandam societatem Achaeis legatosque extemplo Cephallaniam mittendos, qui consuli M. Fulvio quique Romanis Lacedaemonem dederent orarentque eum, [6] ut veniret in Peloponnesum ad urbem Lacedaemonem in fidem dicionemque populi Romani accipiendam.

1260010118 1260010120 1260010205 1364003832 1364003833 1364003834