|  |



XXXVIII, . 32

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

32. (1) , , , . 78 , (2)   ,     , . (3) . , . (4) , , , , , , . (5) , , . (6) , . , . (7) : . (8) , , , , , , . (9) , . , , , , (10) , . . 79.

.294

32. Id ubi legati ad Achaeos rettulerunt, omnium civitatium quae eius concilii erant consensu bellum Lacedaemoniis indictum est. Ne extemplo gereretur hiems impediit; [2] incursionibus tamen parvis, latrocinii magis quam belli modo, non terra tantum sed etiam navibus a mari fines eorum vastati. [3] Hic tumultus consulem Peloponnesum adduxit, iussuque eius Elin concilio indicto Lacedaemonii ad disceptandum acciti. [4] Magna ibi non disceptatio modo sed altercatio fuit, cui consul, cum alia satis ambitiose partem utramque fovendo incerta respondisset, una denuntiatione ut bello abstinerent, donec Romam ad senatum legatos misissent, finem imposuit. [5] Utrimque legatio missa Romam est. Exules quoque Lacedaemoniorum suam causam legationemque Achaeis iniunxerunt. [6] Diophanes et Lycortas, Megalopolitani ambo, principes legationis Achaeorum fuerunt qui, dissidentes in re publica, tum quoque minime inter se convenientes orationes habuerunt. [7] Diophanes senatui disceptationem omnium rerum permittebat: eos optime controversias inter Achaeos ac Lacedaemonios finituros esse; [8] Lycortas ex praeceptis Philopoemenis postulabat ut Achaeis ex foedere ac legibus suis quae decressent agere liceret, libertatemque sibi illibatam, cuius ipsi auctores essent, praestarent. [9] Magnae auctoritatis apud Romanos tum gens Achaeorum erat; novari tamen nihil de Lacedaemoniis placebat. Ceterum responsum ita perplexum fuit ut et Achaei sibi de Lacedaemone permissum acciperent, [10] et Lacedaemonii non omnia concessa iis interpretarentur. Hac potestate immodice Achaei ac superbe usi sunt. Philopoemeni continuatur magistratus.


  • 78, 189188 . . .
  • 79 190189 . . . , 189188 . . .  .
  • 1345970035 1364000736 1364000838 1364003833 1364003834 1364003835