|  |



XXXVIII, . 35

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

35. (1) , , , . ; , , 88, . (2) : , , , , . (3)   . (4) [189 .] 89 ,   , 90. (5) , , , . (6) . ( ) 91. ,   .

(7) 92   , . (8) ; , . (9) , , , : , .296 - . ,   . (10) : ;   ;   ; ,   ,   .

35. A concilio, ubi ad consulem inter Achaeos Lacedaemoniosque disceptatum est, M. Fulvius, quia iam in exitu annus erat, comitiorum causa profectus Romam creavit consules M. Valerium Messalam et C. Livium Salinatorem, cum M. Aemilium Lepidum inimicum eo quoque anno petentem deiecisset. [2] Praetores inde creati Q. Marcius Philippus M. Claudius Marcellus C. Stertinius C. Atinius P. Claudius Pulcher L. Manlius Acidinus. [3] Comitiis perfectis consulem M. Fulvium in provinciam et ad exercitum redire placuit, eique et collegae Cn. Manlio imperium in annum prorogatum est. [4] Eo anno in aede Herculis signum dei ipsius ex decemvirorum responso, et seiuges in Capitolio aurati a P. Cornelio positi; consulem dedisse inscriptum est. [5] Et duodecim clipea aurata ab aedilibus curulibus P. Claudio Pulchro et Ser. Sulpicio Galba sunt posita ex pecunia qua frumentarios ob annonam compressam damnarunt; [6] et aedilis plebi Q. Fulvius Flaccus duo signa aurata uno reo damnato nam separatim accusaverant posuit; collega eius A. Caecilius neminem condemnavit. Ludi Romani ter, plebei quinquiens toti instaurati.

[7] M. Valerius Messala inde et C. Livius Salinator consulatum idibus Martiis cum inissent, de re publica deque provinciis et exercitibus senatum consuluerunt. [8] De Aetolia et Asia nihil mutatum est; consulibus alteri Pisae cum Liguribus, alteri Gallia provincia decreta est. [9] Comparare inter se aut sortiri iussi et novos exercitus, binas legiones, scribere et ut sociis Latini nominis quina dena milia peditum imperarent et mille et ducentos equites. Messalae Ligures, Salinatori obtigit Gallia. [10] Praetores inde sortiti sunt: M. Claudio urbana, P. Claudio peregrina iurisdictio evenit; Q. Marcius Siciliam, C. Stertinius Sardiniam, L. Manlius Hispaniam citeriorem, C. Atinius ulteriorem est sortitus.

, kf501 kf502


  • 88 : XXXVII, 47, 7.
  • 89, .
  • 90 ( ).
  • 91 , , . , , ( - , ).
  • 92. . , 15 188 . . . (. . 16  . XXXVII).
  • 1364000840 1364002137 1364002336 1364003836 1364003837 1364003838