|  |



XXXVIII, . 34

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

34. (1) , , -, ; -, , , ; (2) , ( 82) , , , , , ; (3) , 83 : . (4) 84, .295   . (5) ; (6) , , , ( ) , , , , . (7) . , . (8) 85, , , , 86. (9) , . , , , , 87.

34. Hoc metu iniecto Lacedaemoniis imperatum primum uti muros diruerent; deinde ut omnes externi auxiliares, qui mercede apud tyrannos militassent, terra Laconica excederent; [2] tum uti quae servitia tyranni liberassent ea magna multitudo erat ante diem certam abirent; qui ibi mansissent, eos prendendi abducendi vendendi Achaeis ius esset; [3] Lycurgi leges moresque abrogarent, Achaeorum adsuescerent legibus institutisque: ita unius eos corporis fore et de omnibus rebus facilius consensuros. [4] Nihil oboedientius fecerunt quam ut muros diruerent, nec aegrius passi sunt quam exules reduci. [5] Decretum Tegeae in concilio communi Achaeorum de restituendis iis factum est; [6] et mentione illata externos auxiliares dimissos ac Lacedaemoniis adscriptos ita enim vocabant qui ab tyrannis liberati erant urbe excessisse et in agros dilapsos, priusquam dimitteretur exercitus, ire praetorem cum expeditis et comprehendere id genus hominum et vendere iure praedae placuit. [7] Multi comprehensi venierunt. Porticus ex ea pecunia Megalopoli permissu Achaeorum refecta est quam Lacedaemonii diruerant. [8] Et ager Belbinates, quem iniuria tyranni Lacedaemoniorum possederant, restitutus eidem civitati ex decreto vetere Achaeorum, quod factum erat Philippo Amyntae filio regnante. [9] Per haec velut enervata civitas Lacedaemoniorum diu Achaeis obnoxia fuit; nulla tamen res tanto erat damno quam disciplina Lycurgi, cui per octingentos annos adsuerant, sublata.


  • 82. : XXXIV, 31, 14.
  • 83 .
  • 84 (, )  . : XXXIV, 38, 2, : XXXIX, 37, 2.
  • 85   ( ), . .: . , 4 ( , [229 . . .] - 셻 . . . . ); , II, 46, 5 54, 3 ( ).
  • 86 II (359336 . . .), .
  • 87 ( XXXIX, 37, 5)   XI VIII . . .
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364003835 1364003836 1364003837