|  |



XXXVIII, . 37

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

37. (1) , , , , , , .297 , : (2) , , . (3) , , , , , , . (4) , , , ,   , . (5) , , , , , . (6) ; , . , . (7) , ; , , . (8) , , . , , . (9) , . , , . (10) , . (11) , . , , 98, , , , ; .

37. Hieme ea qua haec Romae gesta sunt, ad Cn. Manlium consulem primum, dein pro consule, hibernantem in Asia, legationes undique ex omnibus civitatibus gentibusque, quae cis Taurum montem incolunt, conveniebant. [2] Et ut clarior nobiliorque victoria Romanis de rege Antiocho fuit quam de Gallis, ita laetior sociis erat de Gallis quam de Antiocho. [3] Tolerabilior regia servitus fuerat quam feritas immanium barbarorum incertusque in dies terror, quo velut tempestas eos populantes inferret. [4] Itaque, ut quibus libertas Antiocho pulso, pax Gallis domitis data esset, non gratulatum modo venerant sed coronas etiam aureas pro suis quaeque facultatibus attulerant. [5] Et ab Antiocho legati et ab ipsis Gallis, ut pacis leges dicerentur, et ab Ariarathe rege Cappadocum venerunt ad veniam petendam luendamque pecunia noxam, quod auxiliis Antiochum iuvisset. Huic sescenta talenta argenti sunt imperata; [6] Gallis responsum, cum Eumenes rex venisset, tum daturum iis leges. Civitatium legationes cum benignis responsis, laetiores etiam quam venerant, dimissae. [7] Antiochi legati pecuniam in Pamphyliam frumentumque ex pacto cum L. Scipione foedere iussi advehere; eo se cum exercitu venturum. [8] Principio deinde veris lustrato exercitu profectus die octavo Apameam venit. Ibi triduum stativis habitis, tertiis rursus ab Apamea castris in Pamphyliam, quo pecuniam frumentumque regios convehere iusserat, pervenit. [9] Duo milia et quingenta talenta argenti accepta Apameam deportantur; frumentum exercitui dividitur. Inde ad Pergam ducit, quae una in iis locis regio tenebatur praesidio. [10] Appropinquanti praefectus praesidii obvius fuit, triginta dierum tempus petens ut regem Antiochum de urbe tradenda consuleret. [11] Dato tempore ad eam diem praesidio decessum est. A Perga L. Manlio fratre cum quattuor milibus militum Oroanda ad reliquum pecuniae ex eo quod pepigerant exigendum misso, ipse, quia Eumenem regem et decem legatos ab Roma Ephesum audierat venisse, iussis sequi Antiochi legatis Apameam exercitum reduxit.


  • 98. , . 18, 2.   .
  • 1345970035 1364000736 1364000838 1364003838 1364003839 1364003840