|  |



XXXVIII, . 39

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.

39. (1) ; , , . (2) , 106, , . (3) , . , . (4) ; . , , .

(5) , , ; , , , , . (6) , , , , . (7) , . , , ; (8) , , , . , , 107,   ; (9) , , ; , ; (10) , - , . 108. (11) , , , , . (12) , ; , . (13) , , . (14) , , , , (15) ( , ) .300 109, ; (16) , , , . (17) , , 110, .

39. Consul in hoc foedus iuravit; ab rege qui exigerent iusiurandum, profecti Q. Minucius Thermus et L. Manlius, qui tum forte ab Oroandis rediit. [2] Et Q. Fabio Labeoni qui classi praeerat scripsit, ut Patara extemplo proficisceretur, quaeque ibi naves regiae essent concideret cremaretque. [3] Profectus ab Epheso quinquaginta tectas naves aut concidit aut incendit. Telmessum eadem expeditione territis subito adventu classis oppidanis recipit. [4] Ex Lycia protinus, iussis ab Epheso sequi qui ibi relicti erant per insulas in Graeciam traiecit. Athenis paucos moratus dies, dum Piraeum ab Epheso naves venirent, totam inde classem in Italiam reduxit.

[5] Cn. Manlius cum inter cetera quae accipienda ab Antiocho erant elephantos quoque accepisset donoque Eumeni omnes dedisset, causas deinde civitatium, multis inter novas res turbatis, cognovit. [6] Et Ariarathes rex parte dimidia pecuniae imperatae beneficio Eumenis, cui desponderat per eos dies filiam, remissa in amicitiam est acceptus. [7] Civitatium autem cognitis causis decem legati aliam aliarum fecerunt condicionem. Quae stipendiariae regi Antiocho fuerant et cum populo Romano senserant, iis immunitatem dederunt; [8] quae partium Antiochi fuerant aut stipendiariae Attali regis, eas omnes vectigal pendere Eumeni iusserunt. Nominatim praeterea Colophoniis, qui in Notio habitant, et Cymaeis et Mylasenis immunitatem concesserunt; [9] Clazomeniis super immunitatem et Drymussam insulam dono dederunt, et Milesiis quem sacrum appellant agrum restituerunt, [10] et Iliensibus Rhoeteum et Gergithum addiderunt, non tam ob recentia ulla merita quam originum memoria. Eadem at Dardanum liberandi causa fuit. [11] Chios quoque et Zmyrnaeos et Erythraeos, pro singulari fide quam eo bello praestiterunt, et agro donarunt et in omni praecipuo honore habuerunt. [12] Phocaeensibus et ager quem ante bellum habuerant redditus, et ut legibus antiquis uterentur permissum. [13] Rhodiis affirmata quae data priore decreto erant; Lycia et Caria datae usque ad Maeandrum amnem praeter Telmessum. [14] Regi Eumeni Chersonesum in Europa et Lysimachiam, castella vicos agrum quibus finibus tenuerat Antiochus, adiecerunt; [15] in Asia Phrygiam utramque alteram ad Hellespontum, maiorem alteram vocant et Mysiam, quam Prusia rex ademerat, ei restituerunt, [16] et Lycaoniam et Milyada et Lydiam et nominatim urbes Tralles atque Ephesum et Telmessum. [17] De Pamphylia disceptatum inter Eumenem et Antiochi legatos cum esset, quia pars eius citra pars ultra Taurum est, integra res ad senatum reicitur.

1327002023 1327002024 1327002028 1364003840 1364003841 1364003842