|  |



XXXVIII, . 40

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

40. (1) , . . , 111, (2) , . (3) , , , . (4) , , . , , , . (5)   , ,  . (6) . - , ;   . (7) ,   , , ,  , . (8) , , , - , , , . (9) , , . , ; (10) , , , . , , . (11) , , , , , . (12) , . : , , , . (13) , , , , . .301 ,   . (14) ,   , , , . . (15) , , , , , 112.

40. His foederibus decretisque datis Manlius cum decem legatis omnique exercitu ad Hellespontum profectus, evocatis eo regulis Gallorum, leges quibus pacem cum Eumene servarent dixit, [2] denuntiavit ut morem vagandi cum armis finirent agrorumque suorum terminis se continerent. [3] Contractis deinde ex omni ora navibus et Eumenis etiam classe per Athenaeum fratrem regis ab Elaea adducta copias omnes in Europam traiecit. [4] Inde per Chersonesum modicis itineribus grave praeda omnis generis agmen trahens Lysimachiae stativa habuit, ut quam maxime recentibus et integris iumentis Thraeciam, per quam iter vulgo horrebant, ingrederetur. [5] Quo profectus est ab Lysimachia die ad amnem Melana quem vocant, inde postero die Cypsela pervenit. [6] A Cypselis via decem milium fere silvestris angusta confragosa excipiebat, propter cuius difficultatem itineris in duas partes divisus exercitus, et praecedere una iussa, altera, magno intervallo cogere agmen, media impedimenta interposuit; plaustra cum pecunia publica erant pretiosaque alia praeda. [7] Ita cum per saltum iret, Thraecum decem haud amplius milia ex quattuor populis, Astii et Caeni et Maduateni et Coreli, ad ipsas angustias viam circumsederunt. [8] Opinio erat non sine Philippi Macedonum regis fraude id factum; eum scisse non alia quam per Thraeciam redituros Romanos, et quantam pecuniam secum portarent. [9] In primo agmine imperator erat, sollicitus propter iniquitatem locorum. Thraeces nihil se moverunt donec armati transirent; [10] postquam primos superasse angustias viderunt, postremos nondum appropinquantes, impedimenta et sarcinas invadunt, caesisque custodibus partim ea quae in plaustris erant diripere, partim sub oneribus iumenta abstrahere. [11] Unde postquam clamor primum ad eos, qui iam ingressi saltum sequebantur, deinde etiam ad primum agmen est perlatus, utrimque in medium concurritur, et inordinatum pluribus simul locis proelium conseritur. [12] Thraecas praeda ipsa impeditos oneribus et plerosque, ut ad rapiendum vacuas manus haberent, inermes ad caedem praebet; Romanos iniquitas locorum barbaris per calles notas occursantibus et latentibus interdum per cavas valles prodebat. [13] Ipsa etiam onera plaustraque, ut fors tulit, his aut illis incommode obiecta pugnantibus impedimento sunt. Alibi praedo alibi praedae vindex cadit. [14] Prout locus iniquus aequusve his aut illis, prout animus pugnantium est, prout numerus alii enim pluribus, quam ipsi erant, alii paucioribus occurrerant varia fortuna pugnae est; multi utrimque cadunt. [15] Iam nox appetebat, cum proelio excedunt Thraeces, non fuga vulnerum aut mortis, sed quia satis praedae habebant.

1260010214 1260010313 1327002009 1364003841 1364003842 1364003843