|  |



XXXVIII, . 44

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

44. (1) - , , , . (2) , . (3) , , , , (4) , , , , , -. (5) , , . (6) , ,   , , 124.

(7) , , , . (8) . , ( ) , .

(9) . , (10) , , , , . (11) , , , .

44. Cum Aemilius callidam malitiam inimici velut notam omnibus insimularet et tempus eum morando extracturum diceret, ne consule inimico Romam veniret, certamine consulum biduum absumptum est; [2] nec praesente Flaminio decerni quicquam videbatur posse. [3] Captata occasio est, cum aeger forte Flaminius abesset, et referente Aemilio senatus consultum factum est [4] ut Ambraciensibus suae res omnes redderentur; in libertate essent ac legibus suis uterentur; portoria quae vellent terra marique caperent, dum eorum immunes Romani ac socii nominis Latini essent; [5] signa aliaque ornamenta, quae quererentur ex aedibus sacris sublata esse, de iis, cum M. Fulvius Romam revertisset, placere ad collegium pontificum referri, et quod ii censuissent fieri. [6] Neque his contentus consul fuit, sed postea per infrequentiam adiecit senatus consultum, Ambraciam vi captam esse non videri.

[7] Supplicatio inde ex decemvirorum decreto pro valetudine populi per triduum fuit, quia gravis pestilentia urbem atque agros vastabat. [8] Latinae inde fuerunt. Quibus religionibus liberati consules et dilectu perfecto novis enim uterque maluit uti militibus in provinciam profecti sunt, veteresque omnes dimiserunt.

[9] Post consulum profectionem Cn. Manlius proconsul Romam venit; cui cum ab Ser. Sulpicio praetore senatus ad aedem Bellonae datus esset, [10] et ipse commemoratis rebus ab se gestis postulasset ut ob eas diis immortalibus honos haberetur sibique triumphanti urbem invehi liceret, [11] contradixerunt pars maior decem legatorum qui cum eo fuerant, et ante alios L. Furius Purpurio et L. Aemilius Paulus.


  • 124 . . , . 9, 9, : , V, 6, 25 ( ).
  • 1364003201 1364003210 1364003211 1364003845 1364003846 1364003847