|  |



XXXVIII, . 43

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

43.[2] (1) , , 122. (2) 2, , , . 3 , , , (3) 4 , , , , . (4) 5, , , : , , ; 6 , (5) , , ;   ,   . , , . (6) 7 , , , , , . (7) 8 , , , . , , . (8) 9 - , 123. , , , ,   ? (9) 10,  ,  ; ,   , , . , -, , ? (10) 11 ? , , , , , , ? ? (11) 12 . , , . .304 (12) 13 , , , ; (13) 14 , - , .

43. Inimicitiae inter M. Fulvium et M. Aemilium consulem erant, et super cetera Aemilius serius biennio se consulem factum M. Fulvii opera ducebat. [2] Itaque ad invidiam ei faciendam legatos Ambracienses in senatum subornatos criminibus introduxit, qui sibi, cum in pace essent imperataque prioribus consulibus fecissent et eadem oboedienter praestare M. Fulvio parati essent, [3] bellum illatum questi, agros primum depopulatos, terrorem direptionis et caedis urbi iniectum, ut eo metu claudere cogerentur portas; [4] obsessos deinde et oppugnatos se et omnia exempla belli edita in se caedibus incendiis ruinis direptione urbis, coniuges liberos in servitium abstractos, bona adempta, [5] et, quod se ante omnia moveat, templa tota urbe spoliata ornamentis; simulacra deum, deos immo ipsos, convulsos ex sedibus suis ablatos esse; parietes postesque nudatos quos adorent, ad quos precentur et supplicent, Ambraciensibus superesse: [6] haec querentes interrogando criminose ex composito consul ad plura velut non sua sponte dicenda eliciebat. [7] Motis patribus alter consul C. Flaminius M. Fulvii causam excepit, qui veterem viam et obsoletam ingressos Ambracienses dixit; [8] sic M. Marcellum ab Syracusanis, sic Q. Fulvium a Campanis accusatos. Quin eadem opera T. Quinctium a Philippo rege, M. Acilium et L. Scipionem ab Antiocho, Cn. Manlium a Gallis, ipsum M. Fulvium ab Aetolis et Cephallaniae populis accusari paterentur? [9] Ambraciam oppugnatam et captam et signa inde ornamentaque ablata et cetera facta quae captis urbibus soleant, negaturum aut me pro M. Fulvio aut ipsum M. Fulvium censetis, patres conscripti, [10] qui ob has res gestas triumphum a vobis postulaturus sit, Ambraciam captam signaque quae ablata criminantur, et cetera spolia eius urbis ante currum laturus et fixurus in postibus suis? [11] Nihil est quod se ab Aetolis separent; eadem Ambraciensium et Aetolorum causa est. [12] Itaque collega meus vel in alia causa inimicitias exerceat vel, si in hac utique mavult, retineat Ambracienses suos in adventum M. Fulvii; [13] ego nec de Ambraciensibus nec de Aetolis decerni quicquam absente M. Fulvio patiar.

1327002004 1327002016 1327002038 1364003844 1364003845 1364003846