|  |



XXXVIII, . 47

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

47. (1) . , , : -! , , . (2) , , , , , , -, . (3)   ,   , , . (4) ,   , , . (5) , , , , -, , , 131. , , , (6) , .307 132. , , 133 , , , , , , (7) , -, , . (8) , , : , , . , , . (9) , -, , , , , . (10) ,   . ! , . (11) , : , , , , . (12) , , , , , , . (13) , , , , .

47. Talis oratio Furii et Aemilii fuit. Manlium in hunc maxime modum respondisse accepi: Tribuni plebis antea solebant triumphum postulantibus adversari, patres conscripti; [2] quibus ego gratiam habeo quod seu mihi seu magnitudini rerum gestarum hoc dederunt, ut non solum silentio comprobarent honorem meum, sed referre etiam si opus esset viderentur parati esse; [3] ex decem legatis, si diis placet, quod consilium dispensandae cohonestandaeque victoriae imperatoribus maiores dederunt nostri, adversarios habeo. [4] L. Furius et L. Aemilius currum triumphalem me conscendere prohibent, coronam insignem capiti detrahunt, quos ego, si tribuni triumphare me prohiberent, testes citaturus fui rerum a me gestarum. [5] Nullius equidem invideo honori, patres conscripti; vos tribunos plebei nuper, viros fortes ac strenuos, impedientes Q. Fabii Labeonis triumphum auctoritate vestra deterruistis; triumphavit, quem non bellum iniustum gessisse, sed hostem omnino non vidisse inimici iactabant; [6] ego, qui cum centum milibus ferocissimorum hostium signis collatis totiens pugnavi, qui plus quadraginta milia hominum cepi aut occidi, qui bina castra eorum expugnavi, qui citra iuga Tauri omnia pacatiora quam terra Italia est reliqui, non triumpho modo fraudor, [7] sed causam apud vos, patres conscripti, accusantibus meis ipse legatis dico. [8] Duplex eorum, ut animadvertistis, patres conscripti, accusatio fuit: nam nec gerendum mihi fuisse bellum cum Gallis, et gestum temere atque imprudenter dixerunt. Non erant Galli hostes, sed tu eos pacatos imperata facientes violasti. [9] Non sum postulaturus a vobis, patres conscripti, ut quae communiter de immanitate gentis Gallorum, de infestissimo odio in nomen Romanum scitis, ea de illis quoque qui Asiam incolunt existimetis Gallis; [10] remota universae gentis infamia atque invidia per se ipsos aestimate. Utinam rex Eumenes, utinam Asiae omnes civitates adessent, et illos potius querentes quam me accusantem audiretis. [11] Mittite agedum legatos circa omnes Asiae urbes et quaerite, utra graviori servitute, Antiocho ultra Tauri iuga emoto an Gallis subactis, liberati sint. [12] Quotiens agri eorum vastati sint, quotiens praedae abactae, referant, cum vix redimendi captivos copia esset, et mactatas humanas hostias immolatosque liberos suos audirent. [13] Stipendium scitote pependisse socios vestros Gallis et nunc, liberatos per vos regio imperio, fuisse pensuros, si a me foret cessatum.


  • 131.: XXXVII, 60, 26.
  • 132.: XL, 38, 9, , , , 181 . . .
  • 133. , . 23, . 60.
  • 1327002060 1327002061 1327002062 1364003848 1364003849 1364003850