|  |



XXXVIII, . 45

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

45. (1) , 125 , , (2) , , , 126. , , , . (3) , 127, , . .305 - , , . (4) , , : (5) , 128. ? , , . (6) , . , , 129. (7) ,  ,  , , , , ? (8) , , - , , ? (9) , , , , , ? , , , ? ? , ? (10) , , ? , ? (11) , : , -, , , ; -, , - .

45. Legatos sese Cn. Manlio datos pacis cum Antiocho faciendae causa foederisque legum quae cum L. Scipione inchoatae fuissent perficiendarum. [2] Cn. Manlium summa ope tetendisse ut eam pacem turbaret, et Antiochum, si sui potestatem fecisset, insidiis exciperet; sed illum cognita fraude consulis, cum saepe colloquiis petitis captatus esset, non congressum modo sed conspectum etiam eius vitasse. [3] Cupientem transire Taurum aegre omnium legatorum precibus, ne carminibus Sibyllae praedictam superantibus terminos fatales cladem experiri vellet, retentum admosse tamen exercitum et prope in ipsis iugis ad divortia aquarum castra posuisse. [4] Cum ibi nullam belli causam inveniret quiescentibus regiis, circumegisse exercitum ad Gallograecos; [5] cui nationi non ex senatus auctoritate, non populi iussu bellum illatum. Quod quem umquam de sua sententia facere ausum? Antiochi Philippi Hannibalis et Poenorum recentissima bella esse; [6] de omnibus his consultum senatum, populum iussisse, per legatos ante res repetitas, postremo qui bellum indicerent, missos. [7] Quid eorum, Cn. Manli, factum est, ut istud publicum populi Romani bellum et non tuum privatum latrocinium ducamus? [8] At eo ipso contentus fuisti, recto itinere exercitum duxisti ad eos, quos tibi hostes desumpseras; [9] an per omnes amfractus viarum, cum ad bivia consisteres ut, quo flexisset agmen Attalus, Eumenis frater, eo consul mercennarius cum exercitu Romano sequereris, Pisidiae Lycaoniaeque et Phrygiae recessus omnes atque angulos peragrasti, stipem ab tyrannis castellanisque deviis colligens? Quid enim tibi cum Oroandis? Quid cum aliis aeque innoxiis populis?

[10] Bellum autem ipsum, cuius nomine triumphum petis, quo modo gessisti? Loco aequo, tempore tuo pugnasti? [11] Tu vero recte ut diis immortalibus honos habeatur postulas, primum quod pro temeritate imperatoris, nullo gentium iure bellum inferentis, poenas luere exercitum noluerunt; deinde quod beluas, non hostes nobis obiecerunt.


  • 125 , . (. , . 37, 11), ( . 47, 4).
  • 126 .
  • 127 .
  • 128, . .: XXXVII, 51, 10.
  • 129 (. . 43  . XXXI).
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364003846 1364003847 1364003848

    , .