|  |



XXXVIII, . 54

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

54. (1) . , . (2) , , , (3) : , , , , , , , , , 152, (4) , , ? (5) 153, , , , . (6) . , , (7) , ,   , , . (8) , , - , , . , , . (9) , , , . (10) , , . (11) ( 154), , (12) , .

54. Morte Africani crevere inimicorum animi, quorum princeps fuit M. Porcius Cato, qui vivo quoque eo adlatrare magnitudinem eius solitus erat. [2] Hoc auctore existimantur Petillii et vivo Africano rem ingressi et mortuo rogationem promulgasse. [3] Fuit autem rogatio talis: Velitis iubeatis, Quirites, quae pecunia capta ablata coacta ab rege Antiocho est quique sub imperio eius fuerunt, quod eius in publicum relatum non est, [4] uti de ea re Ser. Sulpicius praetor urbanus ad senatum referat quem eam rem velit senatus quaerere de iis qui praetores nunc sunt? [5] Huic rogationi primo Q. et L. Mummii intercedebant, senatum quaerere de pecunia non relata in publicum, ita ut antea semper factum esset, aequum censebant. [6] Petillii nobilitatem et regnum in senatu Scipionum accusabant. L. Furius Purpurio consularis, qui in decem legatis in Asia fuerat, [7] latius rogandum censebat, non quae ab Antiocho modo pecuniae captae forent, sed quae ab aliis regibus gentibusque, Cn. Manlium inimicum incessens. [8] Et L. Scipio, quem magis pro se quam adversus legem dicturum apparebat, dissuasor processit. Is morte P. Africani fratris, viri omnium fortissimi clarissimique, eam exortam rogationem est conquestus; [9] parum enim fuisse non laudari pro Rostris P. Africanum post mortem, nisi etiam accusaretur; [10] et Carthaginienses exilio Hannibalis contentos esse, populum Romanum ne morte quidem P. Scipionis exsatiari, nisi et ipsius fama sepulti laceretur et frater insuper, accessio invidiae, mactetur. [11] M. Cato suasit rogationem exstat et oratio eius de pecunia regis Antiochi et Mummios tribunos auctoritate deterruit ne adversarentur rogationi. [12] Remittentibus ergo his intercessionem omnes tribus uti rogassent iusserunt.


  • 152 , (.: XXXVI, 36, 12), , . (.: XXXVII, 57, 1215).
  • 153 , , (, , 204 . . .  . . 147).
  • 154 .
  • 1327002004 1327002016 1327002038 1364003855 1364003856 1364003857