|  |



XXXVIII, . 57

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8

57. (1) , , , , ,   , . (2) , , 168 (     169). (3) , , , -. , , , (4) , .316 , , , , , , , ! (5) , 170; , , . (6) , , , . (7) , , , , , , , , . (8) , , , - . , , .

57. Haec vel in laudatione posita ingentem magnitudinem animi moderantis ad civilem habitum honoribus significarent, quae exprobrando inimicus fatetur. [2] Huic Graccho minorem ex duabus filiis nam maior P. Cornelio Nasicae haud dubie a patre collocata erat nuptam fuisse convenit. [3] Illud parum constat, utrum post mortem patris et desponsa sit et nupserit, an verae illae opiniones sint, Gracchum, cum L. Scipio in vincula duceretur, nec quisquam collegarum auxilio esset, [4] iurasse sibi inimicitias cum Scipionibus quae fuissent manere, nec se gratiae quaerendae causa quicquam facere, sed, in quem carcerem reges et imperatores hostium ducentem vidisset P. Africanum, in eum se fratrem eius duci non passurum. [5] Senatum eo die forte in Capitolio cenantem consurrexisse et petisse, ut inter epulas Graccho filiam Africanus desponderet. [6] Quibus ita inter publicum sollemne sponsalibus rite factis cum se domum recepisset, Scipionem Aemiliae uxori dixisse filiam se minorem despondisse. [7] Cum illa, muliebriter indignabunda nihil de communi filia secum consultatum, adiecisset non si Ti. Graccho daret expertem consilii debuisse matrem esse, [8] laetum Scipionem tam concordi iudicio ei ipsi desponsam respondisse. Haec de tanto viro quam et opinionibus et monumentis litterarum variarent, proponenda erant.


  • 168 (. 133 123 . . .).
  • 169 ( 133 . . .) .
  • 170, - .
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364003858 1364003859 1364003860