|  |



XXXVIII, . 60

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

60. (1) , . (2) , , , , , , .318 . (3) ; , : . (4) : , (5) , , , , (6) , , . . (7) , , , . (8) , . , , . (9) , , , , , . (10) . . , , , .

60. Adversus ea Terentius praetor rogationem Petilliam et senatus consultum et iudicium de L. Scipione factum recitavit; [2] se, ni referatur pecunia in publicum, quae iudicata sit, nihil habere quod faciat nisi ut prendi damnatum et in vincula duci iubeat. [3] Tribuni cum in consilium secessissent, paulo post C. Fannius ex sua collegarumque aliorum, praeter Gracchum, sententia pronuntiavit praetori non intercedere tribunos quo minus sua potestate utatur. [4] Ti. Gracchus ita decrevit, quo minus ex bonis L. Scipionis quod iudicatum sit redigatur, se non intercedere praetori; [5] L. Scipionem, qui regem opulentissimum orbis terrarum devicerit, imperium populi Romani propagaverit in ultimos terrarum fines, [6] regem Eumenem, Rhodios, alias tot Asiae urbes devinxerit populi Romani beneficiis, plurimos duces hostium in triumpho ductos carcere incluserit, non passurum inter hostes populi Romani in carcere et vinculis esse, mittique eum se iubere. [7] Tanto adsensu auditum est decretum, adeo dimissum Scipionem laeti homines viderunt ut vix in eadem civitate videretur factum iudicium. [8] In bona deinde L. Scipionis possessum publice quaestores praetor misit. Neque in iis non modo vestigium ullum comparuit pecuniae regiae, sed nequaquam tantum redactum est quantae summae damnatus fuerat. [9] Collata ea pecunia a cognatis amicisque et clientibus est L. Scipioni ut, si acciperet eam, locupletior aliquanto esset quam ante calamitatem fuerat. [10] Nihil accepit; quae necessaria ad cultum erant, redempta ei a proximis cognatis sunt; verteratque Scipionum invidia in praetorem et consilium eius et accusatores.

1260010214 1260010313 1327002009 1364003900 1364003901 1364003902