|  |



XXXVIII, . 59

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

59. (1) , , , , , , , ; (2) , , , , , . (3) ? , , ? (4) ? . (5) , , , . (6) , ,     , , (7) . , ? ,   ,   , , . (8) , , , . , ? ? (9) , , . , , , . (10) , , , ! (11) , .

59. At hercule in Scipione leges ipsas pacis, ut nimium accommodatas Antiocho, suspectas esse; integrum enim ei regnum relictum; omnia possidere eum victum, quae ante bellum eius fuerint; [2] auri et argenti cum vim magnam habuisset, nihil in publicum relatum, omne in privatum versum; [3] an praeter omnium oculos tantum auri argentique in triumpho L. Scipionis quantum non decem aliis triumphis, si omne in unum conferatur, latum? [4] Nam quid de finibus regni dicam? Asiam omnem et proxima Europae tenuisse Antiochum. [5] Ea quanta regio orbis terrarum sit, a Tauro monte in Aegaeum usque prominens mare, quot non urbes modo sed gentes amplectatur, omnes scire. [6] Hanc regionem dierum plus triginta iter in longitudinem, decem inter duo maria in latitudinem patentem usque ad Tauri montis iuga Antiocho ademptam, [7] expulso in ultimum angulum orbis terrarum. Quid si gratuita pax esset plus adimi ei potuisse? Philippo victo Macedoniam, Nabidi Lacedaemonem relictam, nec Quinctio crimen quaesitum; non enim habuisse eum Africanum fratrem; cuius cum gloria prodesse L. Scipioni debuisset, invidiam nocuisse. [8] Tantum auri argentique iudicatum esse in domum L. Scipionis illatum quantum venditis omnibus bonis redigi non posset. Ubi ergo esse regium aurum, ubi tot hereditates acceptas? [9] In domo quam sumptus non exhauserint, exstare debuisse novae fortunae cumulum. At enim, quod ex bonis redigi non possit, ex corpore et tergo per vexationem et contumelias L. Scipionis petituros inimicos, [10] ut in carcere inter fures nocturnos et latrones vir clarissimus includatur et in robore et tenebris exspiret, deinde nudus ante carcerem proiciatur. [11] Non id Corneliae magis familiae quam urbi Romanae fore erubescendum.

1364000840 1364002137 1364002336 1364003860 1364003900 1364003901