|  |



XXXVIII, . 56

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

56. (1) , , , , , , , . (2) : , 161,   . , , , , 162. (3) , ,   : . .315 163; , , . (4) : , , , . (5) , 164 ( , , ). (6) , : , . (7) , . (8) , : , , , , 165; (9) , , , , . , , , , , , , . (10) , , , , , : , . (11) , , , . (12) , , 166; , , , ; (13) , , 167.

56. Multa alia in Scipionis exitu maxime vitae dieque dicta, morte, funere, sepulcro, in diversum trahunt, ut cui famae, quibus scriptis adsentiar non habeam. [2] Non de accusatore convenit: alii M. Naevium, alii Petillios diem dixisse scribunt, non de tempore quo dicta dies sit, non de anno quo mortuus sit, non ubi mortuus aut elatus sit; [3] alii Romae, alii Literni et mortuum et sepultum. Utrobique monumenta ostenduntur et statuae; nam et Literni monumentum monumentoque statua superimposita fuit, quam tempestate disiectam nuper vidimus ipsi, [4] et Romae extra Portam Capenam in Scipionum monumento tres statuae sunt, quarum duae P. et L. Scipionum dicuntur esse, tertia poetae Q. Ennii. [5] Nec inter scriptores rerum discrepat solum, sed orationes quoque, si modo ipsorum sunt quae feruntur, P. Scipionis et Ti. Gracchi abhorrent inter se. [6] Index orationis P. Scipionis nomen M. Naevii tribuni plebis habet, ipsa oratio sine nomine est accusatoris; modo nebulonem, modo nugatorem appellat. [7] Ne Gracchi quidem oratio aut Petilliorum accusatorum Africani aut diei dictae Africano ullam mentionem habet. [8] Alia tota serenda fabula est Gracchi orationi conveniens, et illi auctores sequendi sunt qui, cum L. Scipio et accusatus et damnatus sit pecuniae captae ab rege legatum in Etruria fuisse Africanum tradunt; [9] qua post famam de casu fratris adlatam relicta legatione cucurrisse eum Romam et, cum a porta recta ad forum se contulisset, quod in vincula duci fratrem dictum erat, reppulisse a corpore eius viatorem, et tribunis retinentibus magis pie quam civiliter vim fecisse. [10] Haec enim ipsa Ti. Gracchus queritur dissolutam esse a privato tribuniciam potestatem, et ad postremum, cum auxilium L. Scipioni pollicetur, adicit tolerabilioris exempli esse a tribuno plebis potius quam a privato victam videri et tribuniciam potestatem et rem publicam esse. [11] Sed ita hanc unam impotentem eius iniuriam invidia onerat ut increpando, quod degenerarit tantum a se ipse, cumulatas ei veteres laudes moderationis et temperantiae pro reprehensione praesenti reddat; [12] castigatum enim quondam ab eo populum ait, quod eum perpetuum consulem et dictatorem vellet facere; prohibuisse statuas sibi in comitio, in Rostris, in curia, in Capitolio, in cella Iovis poni; [13] prohibuisse ne decerneretur ut imago sua triumphali ornatu e templo Iovis optimi maximi exiret.


  • 161 184 . . . (.: XXXIX, 52, 36).
  • 162. . 150, : XXXIX, 52.
  • 163 . .: . , 86, 1; , V, 243.
  • 164 (.: . , 77; , II, 249; , IV, 18, 72); .
  • 165 .
  • 166.: , IV, 1, 6.
  • 167.: . , 23, 89 .
  • 1364003210 1364003211 1364003235 1364003857 1364003858 1364003859