|  |



XXXIX, . 1

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8

. III, . 319 1. (1) , [187 . . .]1, 2. (2) , , , . (3) , , , , . (4) , 3: 4, . (5) : , ; (6) , , ; , , ; , , . (7) , , . , . (8) , , , , 5.

1. Dum haec, si modo hoc anno acta sunt, Romae aguntur, consules ambo in Liguribus gerebant bellum. [2] Is hostis velut natus ad continendam inter magnorum intervalla bellorum Romanis militarem disciplinam erat; nec alia provincia militem magis ad virtutem acuebat. [3] Nam Asia et amoenitate urbium et copia terrestrium maritimarumque rerum et mollitia hostium regiisque opibus ditiores quam fortiores exercitus faciebat. [4] Praecipue sub imperio Cn. Manlii solute ac neglegenter habiti sunt. Itaque asperius paulo iter in Thracia et exercitatior hostis magna clade eos castigavit. [5] In Liguribus omnia erant quae militem excitarent, loca montana et aspera, quae et ipsis capere labor erat et ex praeoccupatis deicere hostem; [6] et itinera ardua angusta infesta insidiis; hostis levis et velox et repentinus, qui nullum usquam tempus, nullum locum quietum aut securum esse sineret; oppugnatio necessaria munitorum castellorum, laboriosa simul periculosaque; inops regio, quae parsimonia astringeret milites, praedae haud multum praeberet. [7] Itaque non lixa sequebatur, non iumentorum longus ordo agmen extendebat. Nihil praeter arma et viros omnem spem in armis habentes erat. [8] Nec deerat umquam cum iis vel materia belli vel causa, quia propter domesticam inopiam vicinos agros incursabant. Nec tamen in discrimen summae rerum pugnabatur.

1327002006 1327002017 1327002022 1364003902 1364003903 1364003904

, .