|  |



XXXIX, . 31

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.

31. (1) , , , , . (2) , , . (3) , , , . (4) , , , , , , . (5) , , , , . (6) , , , . (7) , , . , , . (8) , , , . (9) , . , , . , ,   . (10) , . : , . (11) , , , , . (12) , , , , . (13) . . , , . , , . (14) , . . (15) , . (16) , . , , . (17) , , 91, , , . (18) , , . , , .

31. Hispani postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se iungere atque instruere possent, occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam tendunt. [2] Atrox in principio proelium fuit, et Hispanis recenti victoria inflatis et insueta ignominia milite Romano accenso. [3] Acerrime media acies, duae fortissimae legiones, dimicabant. Quas cum aliter moveri loco non posse hostis cerneret, cuneo institit pugnare; et usque plures confertioresque medios urgebant. [4] Ibi postquam laborare aciem Calpurnius praetor vidit, T. Quinctilium Varum et L. Iuventium Talnam legatos ad singulas legiones adhortandas propere mittit; [5] docere et monere iubet in illis spem omnem vincendi et retinendae Hispaniae esse: si illi loco cedant, neminem eius exercitus non modo Italiam, sed ne Tagi quidem ulteriorem ripam umquam visurum. [6] Ipse cum equitibus duarum legionum paulum circumvectus in cuneum hostium, qui mediam urgebat aciem, ab latere incurrit. [7] Quinctius cum sociis equitibus alterum hostium latus invadit. Sed longe acrius Calpurniani equites pugnabant, et praetor ante alios: [8] nam et primus hostem percussit et ita se immiscuit mediis ut vix utrius partis esset nosci posset; [9] et equites praetoris eximia virtute et equitum pedites accensi sunt. Pudor movit primos centuriones, qui inter tela hostium praetorem conspexerunt. Itaque urgere signiferos pro se quisque, iubere inferre signa et confestim militem sequi. [10] Renovatur ab omnibus clamor: impetus fit velut ex superiore loco. Haud secus ergo quam torrentis modo fundunt sternuntque perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese possunt. [11] Fugientes in castra equites persecuti sunt, et permixti turbae hostium intra vallum penetraverunt; ubi ab relictis in praesidio castrorum proelium instauratum, coactique sunt Romani equites descendere ex equis. [12] Dimicantibus iis legio quinta supervenit; deinde ut quaeque potuerant, copiae adfluebant. [13] Caeduntur passim Hispani per tota castra; nec plus quam quattuor milia hominum effugerunt. Inde tria milia fere qui arma retinuerant montem propinquum ceperunt; mille semiermes maxime per agros palati sunt. [14] Supra triginta quinque milia hostium fuerant, ex quibus tam exigua pars pugnae superfuit. Signa capta centum triginta tria. [15] Romani sociique paulo plus sescenti et provincialium auxiliorum centum quinquaginta ferme ceciderunt. [16] Tribuni militum quinque amissi et pauci equites Romani cruentae maxime victoriae speciem fecerunt. In castris hostium, quia ipsis spatium sua communiendi non fuerat, manserunt. [17] Pro contione postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites phaleris, pronuntiavitque eorum maxime opera hostes fusos, castra capta et expugnata esse. [18] Quinctius alter praetor suos equites catellis ac fibulis donavit. Donati et centuriones ex utriusque exercitu permulti, maxime qui mediam aciem tenuerant.


  • 91 , .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364003932 1364003933 1364003934

    , .