|  |



XXXIX, . 32

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

32. (1) , , .342 , . (2) . , . (3) , , , , . (4) , . -92, , , , .

(5) . , , , . (6) , , , , , . (7) , 93. (8) : , , , , . (9) . . (10) , , , , , . (11) , , , , . ?94 . (12) , , , , , , , , . (13) . , , , . (14) , , , , , . (15) , , , [185 . . .].

32. Consules dilectibus aliisque quae Romae agendae erant peractis rebus in Ligures provinciam exercitum duxerunt. [2] Sempronius a Pisis profectus in Apuanos Ligures, vastando agros urendoque vicos et castella eorum aperuit saltum usque ad Macram fluvium et Lunae portum. [3] Hostes montem, antiquam sedem maiorum suorum, ceperunt; et inde superata locorum iniquitate proelio deiecti sunt. [4] Et Ap. Claudius felicitatem virtutemque collegae in Liguribus Ingaunis aequavit secundis aliquot proeliis. Sex praeterea oppida eorum expugnavit; multa milia hominum in iis cepit; belli auctores tres et quadraginta securi percussit.

[5] Iam comitiorum appetebat tempus. Prior tamen Claudius quam Sempronius, cui sors comitia habendi obtigerat, Romam venit, quia P. Claudius frater eius consulatum petebat. [6] Competitores habebat patricios L. Aemilium Q. Fabium Ser. Sulpicium Galbam, veteres candidatos, et ab repulsis eo magis debitum quia primo negatus erat honorem repetentes. [7] Etiam quia plus quam unum ex patriciis creari non licebat, artior petitio quattuor petentibus erat. [8] Plebeii quoque gratiosi homines petebant, L. Porcius Q. Terentius Culleo Cn. Baebius Tamphilus, et hi repulsi in spem impetrandi tandem aliquando honoris dilati. [9] Claudius ex omnibus unus novus candidatus erat. Opinione hominum haud dubie destinabantur Q. Fabius Labeo et L. Porcius Licinus. [10] Sed Claudius consul sine lictoribus cum fratre toto foro volitando, clamitantibus adversariis et maiore parte senatus, [11] meminisse eum debere se prius consulem populi Romani quam fratrem P. Claudii esse: quin ille sedens pro tribunali aut arbitrum aut tacitum spectatorem comitiorum se praeberet? coerceri tamen ab effuso studio nequit. [12] Magnis contentionibus tribunorum quoque plebis, qui aut contra consulem aut pro studio eius pugnabant, comitia aliquotiens turbata, donec pervicit Appius ut deiecto Fabio fratrem traheret. [13] Creatus P. Claudius Pulcher praeter spem suam et ceterorum. Locum suum tenuit L. Porcius Licinus, quia moderatis studiis, non vi Claudiana inter plebeios certatum est. [14] Praetorum inde comitia sunt habita: C. Decimius Flavus P. Sempronius Longus P. Cornelius Cethegus Q. Naevius Matho C. Sempronius Blaesus A. Terentius Varro praetores facti. [15] Haec eo anno, quo Ap. Claudius M. Sempronius consules fuerunt, domi militiaeque gesta.


  • 92  , - . (. ) . . .: , IV, 201. . , . 2, 5 . 7.
  • 93 367 . . . .: VI, 35, 5; 42, 9.
  • 94 (.  5).   , .
  • 1327008023 1327008024 1327008028 1364003933 1364003934 1364003935