|  |



XXXIX, . 30

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

30. (1) , , , , , . (2) , , . (3) , . . (4) , , , 90 . (5) , , , , , , , . (6) . , .

(7) , , , , . (8) , , , , , . (9) . (10) . , , , , , , , , . (11) , , . , , , , . (12) : . , .

.341

30. Eodem anno in Hispania praetores C. Calpurnius et L. Quinctius, cum primo vere ex hibernis copias eductas in Baeturia iunxissent, in Carpetaniam, ubi hostium castra erant, progressi sunt, communi animo consilioque parati rem gerere. [2] Haud procul Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est, quibus dum utrimque subvenitur a castris, paulatim omnes copiae in aciem eductae sunt. [3] In eo tumultuario certamine et loca sua et genus pugnae pro hoste fuere. Duo exercitus Romani fusi atque in castra compulsi sunt. Non institere perculsis hostes. [4] Praetores Romani, ne postero die castra oppugnarentur, silentio proximae noctis tacito signo exercitum abduxerunt. [5] Luce prima Hispani acie instructa ad vallum accesserunt, vacuaque praeter spem castra ingressi, quae relicta inter nocturnam trepidationem erant, diripuerunt, regressique in castra sua paucos dies quieti stativis manserunt. [6] Romanorum sociorumque in proelio fugaque ad quinque milia occisa, quorum se spoliis hostes armarunt. Inde ad Tagum flumen profecti sunt. [7] Praetores interim Romani omne id tempus contrahendis ex civitatibus sociis Hispanorum auxiliis et reficiendis ab terrore adversae pugnae militum animis consumpserunt. [8] Ubi satis placuere vires et iam miles quoque ad delendam priorem ignominiam hostem poscebat, duodecim milia passuum ab Tago flumine posuerunt castra. [9] Inde tertia vigilia sublatis signis quadrato agmine principio lucis ad Tagi ripam pervenerunt. [10] Trans fluvium in colle hostium castra erant. Extemplo, qua duobus locis vada nudabat amnis, dextra parte Calpurnius, laeva Quinctius exercitus traduxerunt quieto hoste, dum miratur subitum adventum consultatque, qui tumultum inicere trepidantibus in ipso transitu amnis potuisset. [11] Interim Romani, impedimentis quoque omnibus traductis contractisque in unum locum, quia iam moveri videbant hostem nec spatium erat castra communiendi, aciem instruxerunt. [12] In medio locatae quinta Calpurnii legio et octava Quinctii: id robur totius exercitus erat. Campum apertum usque ad hostium castra habebant, liberum a metu insidiarum.


  • 90. , , , . .: VII, 35; IX, 32, 4; ( ) (.: , VI, 34, 6 .).
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364003931 1364003932 1364003933