|  |



XL, . 6

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7

6. (1) , : ,   . (2) . . (3) ,   , .

(4)   : , , , . , , , . (5) : , , , . (6) . : , , 14, . (7) , , . , , , .

6. Forte lustrandi exercitus venit tempus, cuius sollemne est tale: caput mediae canis praecisae et pars ad dexteram, cum extis posterior ad laevam viae ponitur: [2] inter hanc divisam hostiam copiae armatae traducuntur. Praeferuntur primo agmini arma insignia omnium ab ultima origine Macedoniae regum, deinde rex ipse cum liberis sequitur, [3] proxima est regia cohors custodesque corporis, postremum agmen Macedonum cetera multitudo claudit. [4] Latera regis duo filii iuvenes cingebant, Perseus iam tricesimum annum agens, Demetrius quinquennio minor, medio iuventae robore ille, hic flore, fortunati patris matura suboles, si mens sana fuisset. [5] Mos erat lustrationis sacro peracto decurrere exercitum, et divisas bifariam duas acies concurrere ad simulacrum pugnae. [6] Regii iuvenes duces ei ludicro certamini dati; ceterum non imago fuit pugnae, sed tamquam de regno dimicaretur, ita concurrerunt, multaque vulnera rudibus facta, nec praeter ferrum quicquam defuit ad iustam belli speciem. [7] Pars ea quae sub Demetrio erat longe superior fuit. Id aegre patiente Perseo laetari prudentes amici eius, eamque rem ipsam dicere praebituram causam criminandi iuvenis.


  • 14 , .
  • 1345970035 1364000721 1364000736 1364004007 1364004008 1364004009