|  |



XL, . 8

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.

8. (1) , , , . (2) : ?  , , : , . . , . (3) , , : , . (4) , , , , . , , , , . (5) , , . (6) , , , . . (7) , :

, ,   , , , , . (8) , , . (9) , . , , , . (10) -, , , , , , , , , , ! (11) , , , 15. .364 (12)   : , , . (13) , . (14) , , - , , , , , 16. (15) , , : , , , . (16) , , , . (17) , , , , . (18) , , , , . , . , .   . (19) , , , , . , , , . (20) , . , , , .

8. Postero die Perseus, cum primum conveniendi potestas patris fuit, regiam ingressus perturbato vultu in conspectu partis tacitus procul constitit. [2] Cui cum pater satin salve? et quaenam ea maestitia esset interrogaret eum, de lucro tibi inquit vivere me scito. Iam non occultis a fratre petimur insidiis; nocte cum armatis domum ad interficiendum me venit, clausisque foribus parietum praesidio me a furore eius sum tutatus. [3] Cum pavorem mixtum admiratione patri iniecisset, atqui si aures praebere potes inquit, manifestam rem teneas faciam. [4] Enimvero se Philippus dicere auditurum, vocarique extemplo Demetrium iussit; et seniores amicos duos, expertes iuvenalium inter fratres certaminum, infrequentes iam in regia, Lysimachum et Onomastum arcessit quos in consilio haberet. [5] Dum veniunt amici, solus filio procul stante multa secum animo volutans inambulavit. [6] Postquam venisse eos nuntiatum est, secessit in partem interiorem cum duobus amicis et totidem custodibus corporis; filiis ut ternos inermes secum introducerent permisit. [7] Ibi cum consedisset, sedeo inquit miserrimus pater iudex inter duos filios, accusatorem parricidii et reum, aut conficti aut admissi criminis labem apud meos inventurus. [8] Iam pridem quidem hanc procellam imminentem timebam, cum vultus inter vos minime fraternos cernerem, cum voces quasdam exaudirem. [9] Sed interdum spes animum subibat deflagrare iras vestras, purgari suspiciones posse. Etiam hostes armis positis foedus icisse, et privatas multorum simultates finitas; [10] subituram vobis aliquando germanitatis memoriam, puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque inter vos, meorum denique praeceptorum, quae vereor ne vana surdis auribus cecinerim. [11] Quotiens ego audientibus vobis detestatus exempla discordiarum fraternarum horrendos eventus eorum rettuli, qui se stirpemque suam domos regna funditus evertissent. [12] Meliora quoque exempla parte altera posui: sociabilem consortionem inter binos Lacedaemoniorum reges, salutarem per multa saecula ipsis patriaeque; [13] eandem civitatem, postquam mos sibi cuique rapiendi tyrannidem exortus sit, eversam. [14] Iam hos Eumenem Attalumque fratres, ab tam exiguis rebus prope ut puderet regii nominis, mihi Antiocho cuilibet regum huius aetatis, nulla re magis quam fraterna unanimitate, regnum aequasse. [15] Ne Romanis quidem exemplis abstinui, quae aut visa aut audita habebam, T. et L. Quinctiorum, qui bellum mecum gesserunt, P. et L. Scipionum, qui Antiochum devicerunt, patris patruique eorum, quorum perpetuam vitae concordiam mors quoque miscuit. [16] Neque vos illorum scelus similisque sceleri eventus deterrere a vecordi discordia potuit, neque horum bona mens, bona fortuna ad sanitatem flectere. [17] Vivo et spirante me hereditatem meam ambo et spe et cupiditate improba crevistis. [18] Eo usque me vivere vultis, donec alterius vestrum superstes haud ambiguum regem alterum mea morte faciam. Nec fratrem nec patrem potestis pati. Nihil cari, nihil sancti est. In omnium vicem regni unius insatiabilis amor successit. [19] Agite, conscelerate aures paternas, decernite criminibus, mox ferro decreturi, dicite palam quicquid aut veri potestis aut libet comminisci: [20] reseratae aures sunt, quae posthac secretis alterius ab altero criminibus claudentur. Haec furens ira cum dixisset, lacrimae omnibus obortae et diu maestum silentium tenuit.

1364000840 1364002137 1364002336 1364004009 1364004010 1364004011