|  |



XL, . 7

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

7. (1) , . (2) . (3) , . (4) , , , , , . (5) : ? .363 , . (6) , , ; , , . (7) : . , . (8) ,   , ,  , , , . (9) , , , .

7. Convivium eo die sodalium qui simul decurrerant uterque habuit, cum vocatus ad cenam ab Demetrio Perseus negasset. [2] Festo die benigna invitatio et hilaritas iuvenalis utrosque in vinum traxit. [3] Commemoratio ibi certaminis ludicri et iocosa dicta in adversarios, ita ut ne ipsis quidem ducibus abstineretur iactabantur. [4] Ad has excipiendas voces speculator ex convivis Persei missus cum incautior obversaretur, exceptus a iuvenibus forte triclinio egressis male mulcatur. [5] Huius rei ignarus Demetrius quin comisatum inquit ad fratrem imus et iram eius, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus? [6] Omnes ire se conclamarunt praeter eos qui speculatoris ab se pulsati praesentem ultionem metuebant. Cum eos quoque Demetrius traheret, ferrum veste abdiderunt, quo se tutari, si qua vis fieret, possent. [7] Nihil occulti esse in intestina discordia potest. Utraque domus speculatorum et proditorum plena erat. Praecucurrit index ad Persea, ferro succinctos nuntians cum Demetrio quattuor adulescentes venire. [8] Etsi causa apparebat nam ab iis pulsatum convivam suum audierat infamandae rei causa ianuam obserari iubet, et ex parte superiore aedium versisque in viam fenestris comisatores, tamquam ad caedem suam venientes, aditu ianuae arcet. [9] Demetrius per vinum quod excluderetur paulisper vociferatus in convivium redit, totius rei ignarus.

1364000840 1364002137 1364002336 1364004008 1364004009 1364004010