|  |



XL, . 10

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

10. (1) , , , , ! , , . (2) , , , . (3) , , , , , , ,  ? (4) , ,   ,   . (5) , . ? , , , . : , , , , . , . (6) ,   , , , , : 17. - , - , . (7) , .366 . , . , ? , . (8) , , ?! , , , , , ! (9) 18, , , . (10) , , , , , . ? , , , ?

10. Execrare nunc cupiditatem regni, et furias fraternas concita. Sed ne sint caecae, pater, execrationes tuae, discerne, dispice insidiatorem et petitum insidiis: noxium incesse caput. [2] Qui occisurus fratrem fuit, habeat etiam iratos paternos deos: qui periturus fraterno scelere fuit, perfugium in patris misericordia et iustitia habeat. [3] Quo enim alio confugiam, cui non sollemne lustrale exercitus tui, non decursus militum, non domus, non epulae, non nox ad quietem data naturae beneficio mortalibus tuta est? [4] Si iero ad fratrem invitatus, moriendum est; si recepero intra ianuam comisatum fratrem, moriendum est: [5] nec eundo nec manendo insidias evito. Quo me conferam? Nihil praeter deos, pater, et te colui. Non Romanos habeo ad quos confugiam: perisse expetunt, quia tuis iniuriis doleo, quia tibi ademptas tot urbes, tot gentes, modo Thraciae maritimam oram, indignor. Nec me nec te incolumi Macedoniam suam futuram sperant. [6] Si me scelus fratris, te senectus absumpserit, aut ne ea quidem expectata fuerit, regem regnumque Macedoniae sua futura sciunt. Si quid extra Macedoniam tibi Romani reliquissent, mihi quoque id relictum crederem receptaculum. [7] At in Macedonibus satis praesidii est. Vidisti hesterno die impetum militum in me. Quid illis defuit nisi ferrum? Quod illis defuit interdiu, convivae fratris noctu sumpserunt. [8] Quid de magna parte principum loquar, qui in Romanis spem omnem dignitatis et fortunae posuerunt et in eo qui omnia apud Romanos potest? Neque hercule istum mihi tantum, fratri maiori, sed prope est ut tibi quoque ipsi, regi et patri, praeferant. [9] Iste enim est cuius beneficio poenam tibi senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit, qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adulescentiae suae esse aequum censet. [10] Pro isto Romani stant, pro isto omnes urbes tuo imperio liberatae, pro isto Macedones qui pace Romana gaudent. Mihi praeter te, pater, quid usquam aut spei aut praesidii est?


  • 17   , ( ) (. , . 24 56).
  • 18.: XXXIX, 47, 11.
  • 1260010314 1260010315 1260010316 1364004011 1364004012 1364004013