|  |



XL, . 12

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.

12. (1) , , . (2) .367 , , : . , , :

(3) , . , , . (4) , , , . (5) , . , , . (6) , ,   , . , , , , , . (7) , , , ! (8) , , . (9) , , , , , , . (10) , , , , (11) , , , . (12) , , , , , : ?

(13) , , , , , , , , , , , , . (14) , - ? (15) , , , , ? (16) , ? , , , , ? .368 (17) , , , , , , ? (18) , , , , . (19) , , , , . (20) : , , ?

12. Postquam dicendi finem Perseus fecit, coniecti eorum qui aderant oculi in Demetrium sunt, velut confestim responsurus esset. [2] Deinde diu fuit silentium, cum perfusum fletu appareret omnibus loqui non posse. Tandem vicit dolorem ipsa necessitas, cum dicere iuberent, atque ita orsus est. [3] Omnia quae reorum antea fuerant auxilia, pater, praeoccupavit accusator. Simulatis lacrimis in alterius perniciem veras meas lacrimas suspectas tibi fecit. [4] Cum ipse, ex quo ab Roma redii, per occulta cum suis colloquia dies noctesque insidietur, ultro mihi non insidiatoris modo sed latronis manifesti et percussoris speciem induit. [5] Periculo suo te exterret, ut innoxio fratri per eundem te maturet perniciem. Perfugium sibi nusquam gentium esse ait, ut ego ne apud te quidem spei quicquam reliqui habeam. [6] Circumventum solum inopem invidia gratiae externae, quae obest potius quam prodest, onerat. Iam illud quam accusatorie, quod noctis huius crimen miscuit cum cetera insectatione vitae meae, [7] ut et hoc quod iam quale sit scies suspectum alio vitae nostrae tenore faceret, et illam vanam criminationem spei voluntatis consiliorum meorum nocturno hoc ficto et composito argumento fulciret! [8] Simul et illud quaesivit ut repentina et minime praeparata accusatio videretur, quippe ex noctis huius metu et tumultu repentino exorta. [9] Oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis patris inieram consilia, non expectatam fabulam esse noctis huius, sed proditionis me ante accusatum: [10] si illa, separata hac, vana accusatio erat invidiamque tuam adversus me magis quam crimen meum indicatura, hodie quoque eam aut praetermitti aut in aliud tempus differri, [11] ut per se quaereretur utrum ego tibi an tu mihi, novo quidem et singulari genere odii, insidias fecisses. [12] Ego tamen, quantum in hac subita perturbatione potero, separabo ea quae tu confudisti, et noctis huius insidias aut tuas aut meas detegam. [13] Occidendi sui consilium inisse me videri vult, ut scilicet maiore fratre sublato, cuius iure gentium more Macedonum, tuo etiam, ut ait, iudicio regnum est futurum, ego minor in eius quem occidissem succederem locum. [14] Quid ergo illa sibi vult pars altera orationis, qua Romanos a me cultos ait atque eorum fiducia in spem regni me venisse? [15] Nam si et in Romanis tantum momenti credebam esse ut quem vellent imponerent Macedoniae regem, et meae tantum apud eos gratiae confidebam, quid opus parricidio fuit? [16] An ut cruentum diadema fraterna caede gererem? Ut illis ipsis, apud quos aut vera aut certe simulata probitate partam gratiam habeo, si quam forte habeo, execrabilis et invisus essem? [17] Nisi T. Quinctium credis, cuius nutu et consiliis me nunc arguis regi, cum et ipse tali pietate vivat cum fratre, mihi fraternae caedis fuisse auctorem. [18] Idem non Romanorum gratiam solum, sed Macedonum iudicia ac paene omnium deorum hominumque consensum collegit, per quae omnia se mihi parem in certamine non futurum crediderit: [19] idem, tamquam aliis omnibus rebus inferior essem, ad sceleris ultimam spem confugisse me insimulat. [20] Vis hanc formulam cognitionis esse ut, uter timuerit ne alter dignior videretur regno is consilium opprimendi fratris iudicetur cepisse?

1327002023 1327002024 1327002028 1364004013 1364004014 1364004015