|  |



XL, . 11

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

11. (1) , , 19, , , , , , ? (2)   . , ,   . . (3) , , . , , ,   , . (4)   , . ,   , , . (5) ,   , . , - , ?   , , , ! (6) ( , , ), , . (7) , , , , . : , . (8) ! . , , . , . (9) , , , . (10) : , , , ; , .

11. Quo spectare illas litteras ad te nunc missas T. Quinctii credis, quibus et bene te consuluisse rebus tuis ait quod Demetrium Romam miseris, et hortatur ut iterum et cum pluribus legatis et primoribus eum remittas Macedonum? [2] T. Quinctius nunc est auctor omnium rerum isti et magister. Eum sibi te abdicato patre in locum tuum substituit. Illic ante omnia clandestina concocta sunt consilia. [3] Quaeruntur adiutores consiliis, cum te plures et principes Macedonum cum isto mittere iubet. Qui hinc integri et sinceri Romam eunt, Philippum regem se habere credentes, imbuti illinc et infecti Romanis delenimentis redeunt. [4] Demetrius iis unus omnia est, eum iam regem vivo patre appellant. Haec si indignor, audiendum est statim non ab aliis solum sed etiam a te, pater, cupiditatis regni crimen. [5] Ego vero, si in medio ponitur, non agnosco. Quem enim suo loco moveo ut ipse in eius locum succedam? Unus ante me pater est, et ut diu sit deos rogo. [6] Superstes et ita sim, si merebor, ut ipse me esse velit hereditatem regni, si pater tradet, accipiam. [7] Cupit regnum, et quidem scelerate cupit, qui transcendere festinat ordinem aetatis naturae moris Macedonum iuris gentium. Obstat frater maior, ad quem iure voluntate etiam patris regnum pertinet. [8] Tollatur: non primus regnum fraterna caede petiero. Pater senex et filio solus orbatus de se magis timebit quam ut filii necem ulciscatur. Romani laetabuntur, probabunt, defendent factum. [9] Hae spes incertae, pater, sed non inanes sunt. [10] Ita enim se res habet: periculum vitae propellere a me potes puniendo eos qui ad me interficiendum ferrum sumpserunt; si facinori eorum successerit, mortem meam idem tu persequi non poteris.

1260010214 1260010313 1327002009 1364004012 1364004013 1364004014