|  |



XL, . 33

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

33. (1) 62, . (2) , , , , , , , , . , . (3) . (4) , , , , , , , , . (5) , , . (6) , , : (7) , . , , . (8) .382 , , ; . (9) . , ́ .

33. Sauciis deinde in oppidum Aeburam devectis per Carpetaniam ad Contrebiam ductae legiones. [2] Ea urbs circumsessa cum a Celtiberis auxilia arcessisset, morantibus iis, non quia ipsi cunctati sunt, sed quia profectos domo inexplicabiles continuis imbribus viae et inflati amnes tenebant, desperato auxilio suorum in deditionem venit. [3] Flaccus quoque tempestatibus foedis coactus exercitum omnem in urbem introduxit. [4] Celtiberi, qui profecti erant a domo deditionis ignari, cum tandem superatis, ubi primum imbres remiserunt, amnibus Contrebiam venissent, postquam nulla castra extra moenia viderunt, aut in alteram partem translata rati aut recessisse hostes, per neglegentiam effusi ad oppidum accesserunt. [5] In eos duabus portis Romani eruptionem fecerunt et incompositos adorti fuderunt. [6] Quae res ad resistendum eos et ad capessendam pugnam impediit, quod non uno agmine nec ad signa frequentes veniebant, eadem magnae parti ad fugam saluti fuit: [7] sparsi enim toto passim campo se diffuderunt, nec usquam confertos eos hostis circumvenit. Tamen ad duodecim milia sunt caesa, capta plus quinque milia hominum, equi quadringenti, signa militaria sexaginta duo. [8] Qui palati e fuga domum se recipiebant, alterum agmen venientium Celtiberorum deditionem Contrebiae et suam cladem narrando averterunt. Extemplo in vicos castellaque sua omnes dilapsi. [9] Flaccus a Contrebia profectus per Celtiberiam populabundus ducit legiones multa castella expugnando, donec maxima pars Celtiberorum in deditionem venit.


  • 62  (. ) (. . ). (   . ).   - (- ).
  • 1364000840 1364002137 1364002336 1364004034 1364004035 1364004036