|  |



XL, . 35

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

35. (1) . .383 . (2) , , , , . .

(3) , , , . (4) , , , , . (5) , , (6) , , , , , . ́, : (7) , , , , , .

(8) . . ,   . ,   . (9) ,   , (10) . , , :

, , , , , ? (11) , , : , , , (12) ? , , , ? (13) , , . , , , . (14) , , -, , . , , .

.384

35. Otiosam provinciam consules habuerunt. M. Baebius comitiorum causa Romam revocatus consules creavit A. Postumium Albinum Luscum et C. Calpurnium Pisonem. [2] Praetores exinde facti Ti. Sempronius Gracchus L. Postumius Albinus P. Cornelius Mammula, Ti. Minucius Molliculus A. Hostilius Mancinus C. Maenius. Ii omnes magistratum idibus Martiis inierunt.

[3] Principio eius anni quo A. Postumius Albinus et C. Calpurnius Piso consules fuerunt, ab A. Postumio consule in senatum introducti, qui ex Hispania citeriore venerant a Q. Fulvio Flacco, L. Minucius legatus et duo tribuni militum, T. Maenius et L. Terentius Massiliota. [4] Hi cum duo secunda proelia, deditionem Celtiberiae, confectam provinciam nuntiassent, nec stipendio quod mitti soleret nec frumento portato ad exercitum in eum annum opus esse, [5] petierunt ab senatu primum, ut ob res prospere gestas diis immortalibus honos haberetur, [6] deinde ut Q. Fulvio decedenti de provincia deportare inde exercitum, cuius forti opera et ipse et multi ante eum praetores usi essent, liceret. Quod fieri, praeterquam quod ita deberet, etiam prope necessarium esse: [7] ita enim obstinatos esse milites ut non ultra retineri posse in provincia viderentur, iniussuque abituri inde essent si non dimitterentur, aut in perniciosam, si quis impense retineret, seditionem exarsuri. [8] Consulibus ambobus provinciam Ligures esse senatus iussit. Praetores inde sortiti sunt: A. Hostilio urbana, Ti. Minucio peregrina obvenit, P. Cornelio Sicilia, C. Maenio Sardinia. [9] Hispanias sortiti L. Postumius ulteriorem, Ti. Sempronius citeriorem. [10] Is quia successurus Q. Fulvio erat, ne vetere exercitu provincia spoliaretur, quaero inquit de te, L. Minuci, cum confectam provinciam nunties, existimesne Celtiberos perpetuo in fide mansuros, ita ut sine exercitu ea provincia obtineri possit. [11] Si neque de fide barbarorum quicquam recipere aut firmare nobis potes et habendum illic utique exercitum censes, utrum tandem auctor senatui sis supplementum in Hispaniam mittendi, ut ii modo quibus emerita stipendia sint milites dimittantur, [12] veteribus militibus tirones immisceantur, an deductis de provincia veteribus legionibus novas conscribendi et mittendi, cum contemptum tirocinium etiam mitiores barbaros excitare ad rebellandum possit? [13] Dictu quam re facilius est provinciam ingenio ferocem, rebellatricem confecisse. Paucae civitates, ut quidem ego audio, quas vicina maxime hiberna premebant, in ius dicionemque venerunt; ulteriores in armis sunt. [14] Quae cum ita sint, ego iam hinc praedico, patres conscripti, me exercitu eo qui nunc est rem publicam administraturum: si deducat secum Flaccus legiones, loca pacata me ad hibernacula lecturum neque novum militem ferocissimo hosti obiecturum.

1327002006 1327002017 1327002022 1364004036 1364004037 1364004038

, .