|  |



XL, . 34

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

34. (1) . .

(2) [181 .] . ,   ,   63. (3) , 64. (4) .     , , 65.     (5) ,     , (6) , 66 , , .

(7) , , -. (8) , , . . . (9) , , , . (10) , , , . (11) . , , , . .

(12) , . 67. (13) , , , 68. (14) 69, , 70.

34. Haec in citeriore Hispania eo anno gesta. In ulteriore Manlius praetor secunda aliquot proelia cum Lusitanis fecit.

[2] Aquileia colonia Latina eodem anno in agrum Gallorum est deducta. Tria milia peditum quinquagena iugera, centuriones centena, centena quadragena equites acceperunt. [3] Tresviri deduxerunt P. Cornelius Scipio Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus. [4] Aedes duae eo anno dedicatae sunt, una Veneris Erycinae ad portam Collinam: dedicavit L. Porcius L. f. Licinus duumvir, vota erat a consule L. Porcio Ligustino bello, altera in foro holitorio Pietatis. [5] Eam aedem dedicavit M. Acilius Glabrio duumvir; statuamque auratam, quae prima omnium in Italia statua aurata est, patris Glabrionis posuit. [6] Is erat qui ipse eam aedem voverat, quo die cum rege Antiocho ad Thermopylas depugnasset, locaveratque idem ex senatus consulto.

[7] Per eosdem dies quibus aedes hae dedicatae sunt, L. Aemilius Paulus proconsul ex Liguribus Ingaunis triumphavit. [8] Transtulit coronas aureas quinque et viginti, nec praeterea quicquam auri argentique in eo triumpho latum. Captivi multi principes Ligurum ante currum ducti. Aeris trecenos militibus divisit. [9] Auxerunt eius triumphi famam legati Ligurum pacem perpetuam orantes: ita in animum induxisse Ligurum gentem, nulla umquam arma nisi imperata a populo Romano sumere. [10] Responsum a Q. Fabio praetore est Liguribus iussu senatus orationem eam non novam Liguribus esse: mens vero ut nova et orationi conveniens esset, ipsorum id plurimum referre. [11] Ad consules irent, et quae ab iis imperata essent facerent. Nulli alii quam consulibus senatum crediturum esse sincera fide in pace Ligures esse. [12] Pax in Liguribus fuit. In Corsica pugnatum cum Corsis: ad duo milia eorum M. Pinarius praetor in acie occidit. Qua clade compulsi obsides dederunt et cerae centum milia pondo. [13] Inde in Sardiniam exercitus ductus, et cum Iliensibus, gente ne nunc quidem omni parte pacata, secunda proelia facta. [14] Carthaginiensibus eodem anno centum obsides redditi, pacemque iis populus Romanus non ab se tantum sed ab rege etiam Masinissa praestitit, qui cum praesidio armato agrum qui in controversia erat obtinebat.


  • 63 , .
  • 64 .: XXXIX, 55, 6.
  • 65 .: XXII, 10, 9; XXIII, 30, 13; . 63  . XXII. , 184 . . . (XXXIX, 38, 1). .
  • 66. . 191 . . . (XXXVI, 1519). ;   : , , . , (II, 5, 1) . , , , , (.: , p. 228 L.; . , VII, 121).
  • 67.: XLII, 7, 2. (V, 13, 4) .
  • 68 . , . 19, 6 . 33.
  • 69 . XXX, 37, 6, . . XXXII, 2, 3, 100 , .
  • 70. , . 17, 2 .
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364004035 1364004036 1364004037