|  |



XL, . 38

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

38. (1) , , , . (2) ,   , , . (3) , 76. -, , . (4) , , . (5) , , . (6) , . 77 . (7) 78. , . (8) , .386 . (9) , 79. , , , .

38. Ligures, qui ante adventum in provinciam consulum non expectassent bellum, improviso oppressi ad duodecim milia hominum dediderunt se. [2] Eos consulto per litteras prius senatu deducere ex montibus in agros campestres procul ab domo, ne reditus spes esset, Cornelius et Baebius statuerunt, nullum alium ante finem rati fore Ligustini belli. [3] Ager publicus populi Romani erat in Samnitibus, qui Taurasinorum fuerat. Eo cum traducere Ligures Apuanos vellent, edixerunt, Ligures Apuani de montibus descenderent cum liberis coniugibusque, sua omnia secum portarent. [4] Ligures saepe per legatos deprecati, ne penates, sedem in qua geniti essent, sepulcra maiorum cogerentur relinquere arma obsides pollicebantur. [5] Postquam nihil impetrabant neque vires ad bellandum erant, edicto paruerunt. [6] Traducti sunt publico sumptu ad quadraginta milia liberorum capitum cum feminis puerisque. Argenti data centum et quinquaginta milia, unde in novas sedes compararent quae opus essent. [7] Agro dividendo dandoque iidem qui traduxerant, Cornelius et Baebius praepositi. Postulantibus tamen ipsis quinqueviri ab senatu dati, quorum ex consilio agerent. [8] Transacta re cum veterem exercitum Romam deduxissent, triumphus ab senatu est decretus. [9] Hi omnium primi nullo bello gesto triumpharunt. Tantum hostiae ductae ante currum, quia nec quod ferretur neque quod duceretur captum neque quod militibus daretur quicquam in triumphis eorum fuerat.


  • 76 ( ), , .
  • 77 . , , .
  • 78 ( , III, 105) , .
  • 79.: XXXVII, 60, 6; XXXVIII, 47, 5.
  • 1364003235 1364003237 1364003239 1364004039 1364004040 1364004041