|  |



XL, . 55

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8

55. (1) , , , . (2) , .396 , ; 137, . , : (3) , , , . (4) , , , . . (5) , , , , . . (6) ; , , , , . (7) : , , , , , , . (8) ; , .

55. Falsas esse et a scriba vitiatas signumque adulterinum vulgo in regia fremebant. [2] Ceterum cum suspecta magis quam manifesta esset res, forte Xychus obvius fit Antigono, comprehensusque ab eo in regiam est perductus. Relicto eo custodibus Antigonus ad Philippum processit. [3] Multis inquit sermonibus intellexisse videor magno te aestimaturum, si scire vera omnia possis de filiis tuis, uter ab utro petitus fraude et insidiis esset. [4] Homo unus omnium, qui nodum huius erroris exsolvere possit, in potestate tua est Xychus. Forte oblatum perductumque in regiam vocari iube. [5] Regi adductus primo ita negare inconstanter ut parvo metu admoto paratum indicem esse appareret. Conspectum tortoris verberumque non sustinuit, ordinemque omnem facinoris legatorum ministeriique sui exposuit. [6] Extemplo missi qui legatos comprehenderent, Philoclem qui praesens erat oppresserunt: Apelles missus ad Chaeream quendam persequendum indicio Xychi audito in Italiam traiecit. [7] De Philocle nihil certi vulgatum est: alii primo audaciter negantem, postquam in conspectum adductus sit Xychus, non ultra tetendisse, alii tormenta etiam infitiantem perpessum affirmant. [8] Philippo redintegratus est luctus geminatusque; et infelicitatem suam in liberis graviorem quod alter superesset censebat.


  • 137 , , . , .
  • 1327002004 1327002006 1327002009 1364004056 1364004057 1364004058