|  |



XL, . 57

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

57. (1) , , .

(2) , . 140, , , . (3) , 141 . ,   , . , . , (4) , : , , . (5) 142 , . (6) : ( ) , , , . (7) 143; . : 144; , , . . (8) , , . (9) , , , . .

57. Oppressit igitur necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum scelere partum invasit.

[2] Peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem et ad vires bello subtrahendas. Nam post paucis diebus gens Bastarnarum, diu sollicitata, ab suis sedibus magna peditum equitumque manu Histrum traiecit. [3] Inde praegressi qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto: Cotto nobilis erat Bastarna, Antigonus e regiis unus, saepe cum ipso Cottone legatus ad concitandos Bastarnas missus. Haud procul Amphipoli fama inde certi nuntii occurrerunt mortuum esse regem. Quae res omnem ordinem consilii turbavit. [4] Compositum autem sic fuerat transitum per Thraciam tutum et commeatus Bastarnis ut Philippus praestaret. Id ut facere posset regionum principes donis coluerat, fide sua obligata pacato agmine transituros Bastarnas. [5] Dardanorum gentem delere propositum erat inque eorum agro sedes dare Bastarnis. [6] Duplex inde erat commodum futurum, si et Dardani, gens semper infestissima Macedoniae temporibusque iniquis regum imminens, tolleretur, et Bastarnae relictis in Dardania coniugibus liberisque ad populandam Italiam possent mitti. [7] Per Scordiscos iter esse ad mare Hadriaticum Italiamque; alia via traduci exercitum non posse. Facile Bastarnis Scordiscos iter daturos: nec enim aut lingua aut moribus abhorrere; et ipsos adiuncturos se, cum ad praedam opulentissimae gentis ire vidissent. Inde in omnem eventum consilia accommodabantur: [8] sive caesi ab Romanis forent Bastarnae, Dardanos tamen sublatos praedamque ex reliquiis Bastarnarum et possessionem liberam Dardaniae solacio fore; [9] sive prospere rem gessissent, Romanis aversis in Bastarnarum bellum recuperaturum se in Graecia quae amisisset. Haec Philippi consilia fuerant.


  • 140. , . 5, 10, : XXXIX, 35, 4 . 100  . XXXIX.
  • 141 , V .
  • 142  - , , . .
  • 143  , . .
  • 144, , (. , . 13) ;     (, 46).
  • 1327002060 1327002061 1327002062 1364004058 1364004059 1364004100