|  |



XL, . 56

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

56. (1) , , , , ; (2) , , , . , , , , . (3) , , . , , , ,  , . : (4) , , , , , . (5) . , , , . (6) , , , . (7) . , ; , , , . (8) , , , , . (9) , .397 ,  , ; , , 138. (10) - , 139 . (11) , , , , , , , , .

56. Perseus certior factus omnia detecta esse, potentior quidem erat quam ut fugam necessariam duceret: [2] tantum ut procul abesset curabat, interim velut ab incendio flagrantis irae, dum Philippus viveret, se defensurus. Is spe potiundi ad poenam corporis eius amissa, quod reliquum erat, id studere ne super impunitatem etiam praemio sceleris frueretur. [3] Antigonum igitur appellat, cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, et nequaquam pudendum aut paenitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore censebat. [4] Quando in eam fortunam veni, inquit Antigone, ut orbitas mihi, quam alii detestantur parentes, optabilis esse debeat, regnum, quod a patruo tuo forti non solum fideli tutela eius custoditum et auctum etiam accepi, id tibi tradere in animo est. [5] Te unum habeo quem dignum regno iudicem. Se neminem haberem, perire et exstingui id mallem quam Perseo scelestae fraudis praemium esse. [6] Demetrium excitatum ab inferis restitutumque credam mihi, si te, qui morti innocentis, qui meo infelici errori unus illacrimasti, in locum eius substitutum relinquam. [7] Ab hoc sermone omni genere honoris producere eum non destitit. Cum in Thracia Perseus abesset, circumire Macedoniae urbes principibusque Antigonum commendare; et si vita longior suppetisset, haud dubium fuit quin eum in possessione regni relicturus fuerit. [8] Ab Demetriade profectus Thessalonicae plurimum temporis moratus fuerat. Inde cum Amphipolim venisset gravi morbo est implicitus. [9] Sed animo tamen aegrum magis fuisse quam corpore constat; curisque et vigiliis, cum identidem species et umbrae insontis interempti filii agitarent, extinctum esse cum diris execrationibus alterius. [10] Tamen admoveri potuisset Antigonus si aut adfuisset aut statim palam facta esset mors regis. [11] Medicus Calligenes qui curationi praeerat, non expectata morte regis, a primis desperationis notis nuntios per dispositos equos, ita ut convenerat misit ad Perseum, et mortem regis in adventum eius omnes qui extra regiam erant, celavit.


  • 138. , . 7.
  • 139 . .
  • 1364003924 1345970035 1364000736 1364004057 1364004058 1364004059