|  |



XL, . 54

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

54. (1) 134 , , . (2) , . (3) , , ; , , , , . (4) ; , , , - . , 135. (5) 136, . (6)   , . (7) , , , , , , , (8) , , . , , , .

(9) , .

54. Eodem anno Philippus rex Macedonum, senio et maerore consumptus post mortem filii, decessit. [2] Demetriade hibernabat, cum desiderio anxius filii, tum paenitentia crudelitatis suae. [3] Stimulabat animum et alter filius haud dubie et sua et aliorum opinione rex, conversique in eum omnium oculi, et destituta senectus aliis exspectantibus suam mortem, aliis ne exspectantibus quidem. [4] Quo magis angebatur, et cum eo Antigonus Echecratis filius, nomen patrui Antigoni ferens, qui tutor Philippi fuerat, regiae vir maiestatis, nobili etiam pugna adversus Cleomenem Lacedaemonium clarus. [5] Tutorem eum Graeci, ut cognomine a ceteris regibus distinguerent, appellarunt. [6] Huius fratris filius Antigonus ex honoratis Philippi amicis unus incorruptus permanserat, eique ea fides nequaquam amicum Persea inimicissimum fecerat. [7] Is prospiciens animo quanto cum periculo suo hereditas regni ventura esset ad Persea, ut primum labare animum regis et ingemiscere interdum filii desiderio sensit, [8] nunc praebendo aures, nunc lacessendo etiam mentionem rei temere actae, saepe querenti querens et ipse aderat. Et cum multa, ut adsolet, veritas praeberet vestigia sui, omni ope adiuvabat, quo maturius omnia emanarent. [9] Suspecti ut ministri facinoris Apelles maxime et Philocles erant, qui Romam legati fuerant litterasque exitiales Demetrio sub nomine Flaminini attulerant.


  • 134 , . 24, 8.
  • 135.: XXXIV, 28, 1.
  • 136 (.: , , 11; , 8), III (  , . . ), , ,  (.: , VI, 625).
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364004055 1364004056 1364004057