|  |



XLI, . 3

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

3. (1) : , . (2) ; , , , , ; (3) , , , . (4) . , ,   , .

(5) , ; , . (6) , , , ,   . (7) , , ; , .401 ;   , . (8) . , . , , , . (9) , , (10)     , , , , , , , : , , , .

3. Nequaquam eadem est tum rei forma apud Romanos; terra mari trepidatur; nautici tabernacula detendunt commeatumque in litore expositum in naves rapiunt; [2] milites in scaphas et mare territi ruunt; nautae metu ne compleantur navigia, alii turbae obsistunt, alii ab litore naves in altum expellunt. [3] Inde certamen, mox etiam pugna cum vulneribus et caede in vicem militum nautarumque oritur, donec iussu consulis procul a terra classis submota est. [4] Secernere inde inermes ab armatis coepit. Vix mille ducenti ex tanta multitudine qui arma haberent, perpauci equites, qui equos secum eduxissent, inventi sunt; cetera deformis turba velut lixarum calonumque, praeda vere futura, si belli hostes meminissent. [5] Tunc demum nuntius missus ad tertiam legionem revocandam et Gallorum praesidium; et simul ex omnibus locis ad castra recipienda demendamque ignominiam rediri coeptum est. [6] Tribuni militum tertiae legionis pabulum lignaque proicere iubent, centurionibus imperant ut graviores aetate milites binos in ea iumenta ex quibus onera deiecta erant imponant; equites ut singulos e iuvenibus pedites secum in equos tollant: [7] egregiam gloriam legionis fore si castra metu secundanorum amissa sua virtute recipiant. Et recipi facile esse si in praeda occupati barbari subito opprimantur; sicut ceperint, posse capi. [8] Summa militum alacritate adhortatio audita est. Ferunt citati signa, nec signiferos armati morantur. Priores tamen consul copiaeque quae a mari reducebantur ad vallum accesserunt. [9] L. Atius, tribunus primus secundae legionis, non hortabatur modo milites sed docebat etiam, [10] si victores Histri, quibus armis cepissent castra, iisdem capta retinere in animo haberent, primum exutum castris hostem ad mare persecuturos fuisse, deinde stationes certe pro vallo habituros: vino somnoque veri simile esse mersos iacere.

1260010207 1260010208 1260010209 1364004104 1364004105 1364004106

, .