|  |



XLI, . 5

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

5. (1) , , . (2) , , , , ; (3) , ( ), , . (4) , , , . , . (5) . (6) , 8 , , ; (7) .402 -. (8) , , , ; , , . (9) , ,   , . (10) , , , , , , , , . (11) : , , , , . (12) , , , , , . .

5. Forte ita evenit ut Cn. et L. Gavillii Novelli, Aquileienses, cum commeatu venientes, ignari prope in capta castra ab Histris inciderent. [2] Ii cum Aquileiam relictis impedimentis refugissent, omnia terrore ac tumultu non Aquileiae modo, sed Romae quoque post paucos dies impleverunt; [3] quo non capta tantum castra ab hostibus nec fuga, quae vera erant, sed perditas res deletumque exercitum omnem allatum est. [4] Itaque, quod in tumultu fieri solet, dilectus extra ordinem non in urbe tantum, sed tota Italia indicti. Duae legiones civium Romanorum conscriptae, et decem milia peditum cum equitibus quingentis sociis nominis Latini imperata. [5] M. Iunius consul transire in Galliam et ab civitatibus provinciae eius quantum quaeque posset militum exigere iussus. [6] Simul decretum ut Ti. Claudius praetor militibus legionis quartae et socium Latini nominis quinque milibus, equitibus ducentis quinquaginta, Pisas ut convenirent ediceret, eamque provinciam dum consul inde abesset tutaretur; [7] M. Titinius praetor legionem primam, parem numerum sociorum peditum equitumque, Ariminum convenire iuberet. [8] Nero paludatus Pisas in provinciam est profectus; Titinius C. Cassio tribuno militum Ariminum qui praeesset legioni misso dilectum Romae habuit. [9] M. Iunius consul ex Liguribus in provinciam Galliam transgressus, auxiliis protinus per civitates Galliae militibusque coloniis imperatis, Aquileiam pervenit. [10] Ibi certior factus exercitum incolumem esse, scriptis litteris Romam, ne tumultuarentur, ipse remissis auxiliis quae Gallis imperaverat, ad collegam est profectus. [11] Romae magna ex necopinato laetitia fuit: dilectus omissus est, exauctorati, qui sacramento dixerant, et exercitus qui Arimini pestilentia adfectus erat domum dimissus. [12] Histri magnis copiis cum castra haud procul consulis castris haberent, postquam alterum consulem cum exercitu novo advenisse audierunt, passim in civitates dilapsi sunt. Consules Aquileiam in hiberna legiones reduxerunt.


  • 8 .: XL, 26, 7;   XL, 59, 5; (. . 6, 4),   .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364004106 1364004107 1364004108