|  |



XLI, . 6

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

6. (1) , , , . (2) ,     (3) , ; 9.

(4) 10; , , .

(5) , , : (6) 11, , , , , . (7) , , . , , , .

(8) , , 12. (9) , , , . , . (10) , , , , , ; .403 , , : . (11) : , , , , ; (12) , .

6. Sedato tandem Histrico tumultu senatus consultum factum est ut consules inter se compararent uter eorum ad comitia habenda Romam rediret. [2] Cum absentem Manlium tribuni plebis A. Licinius Nerva et C. Papirius Turdus in contionibus lacerarent rogationemque promulgarent, ne Manlius post idus Martias prorogatae namque consulibus iam in annum provinciae erant imperium retineret, uti causam extemplo dicere, cum abisset magistratu, posset, [3] huic rogationi Q. Aelius collega intercessit magnisque contentionibus obtinuit ne perferretur.

[4] Per eos dies Ti. Sempronius Gracchus et L. Postumius Albinus ex Hispania Romam cum revertissent, senatus iis a M. Titinio praetore datus in aede Bellonae ad disserendas res quas gessissent postulandosque honores meritos et ut diis immortalibus haberetur honos.

[5] Eodem tempore et in Sardinia magnum tumultum esse litteris T. Aebuti praetoris cognitum est, quas filius eius ad senatum attulerat. [6] Ilienses adiunctis Balarorum auxiliis pacatam provinciam invaserant, nec eis invalido exercitu et magna parte pestilentia absumpto resisti poterat. [7] Eadem et Sardorum legati nuntiabant orantes, ut urbibus saltem iam enim agros deploratos esse opem senatus ferret. Haec legatio totumque quod ad Sardiniam pertinebat ad novos magistratus reiectum est.

[8] Aeque miserabilis legatio Lyciorum, qui crudelitatem Rhodiorum, quibus ab L. Cornelio Scipione attributi erant, querebantur: [9] fuisse se sub dicione Antiochi; eam regiam servitutem collatam cum praesenti statu praeclaram libertatem visam. Non publice tantum se premi imperio, sed singulos iustum pati servitium. [10] Coniuges liberosque vexari; in corpus in tergum saeviri; famam, quod indignum sit, maculari dehonestarique; et palam res odiosas fieri iuris etiam usurpandi causa, ne pro dubio habeant, nihil inter se et argento parata mancipia interesse. [11] Motus his senatus litteras Lyciis ad Rhodios dedit, nec Lycios Rhodiis nec ullos alii cuiquam qui nati liberi sint in servitutem dari placere; [12] Lycios ita sub Rhodiorum simul imperio et tutela esse ut in dicione populi Romani civitates sociae sint.


  • 9 . , . 7, 79. ( ) .
  • 10.: XL, 44, 4 47, 1.
  • 11 .: XL, 34, 13. ( ) , . .
  • 12 , , , . .: XXXVII, 55; XXXVIII, 39, 13. . : , XXV, 4, 16.
  • 1260010109 1260010112 1260010118 1364004107 1364004108 1364004109