|  |



XLI, . 4

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8

4. (1) , , . (2) , , , ; , , 7 . (3) ; , , . (4) , ; , . (5) , , , , . (6) , . , , . (7) , , . , , . (8) ,  , .

4. Sub haec A. Baeculonium, signiferum suum, notae fortitudinis virum, inferre signum iussit. [2] Ille, si se sequerentur quo celerius fieret facturum dixit; conisusque cum trans vallum signum traiecisset, primus omnium portam intravit. [3] Et parte alia T. et C. Aelii, tribuni militum tertiae legionis, cum equitatu adveniunt. Confestim et quos binos oneraria in iumenta imposuerant secuti, et consul cum toto agmine. [4] At Histrorum pauci qui modice vino usi erant, memores fuerant fugae, aliis somno mors continuata est; integraque sua omnia Romani, praeterquam quod vini cibique absumptum erat, receperunt. [5] Aegri quoque milites, qui in castris relicti fuerant, postquam intra vallum suos senserunt, armis arreptis caedem ingentem fecerunt. [6] Ante omnes insignis opera fuit C. Popili equitis; Sabello cognomen erat. Is pede saucio relictus longe plurimos hostium occidit. [7] Ad octo milia Histrorum sunt caesa, captus nemo, quia ira et indignatio immemores praedae fecit. Rex tamen Histrorum temulentus ex convivio, raptim a suis in equum impositus, fugit. [8] Ex victoribus ducenti triginta septem milites perierunt, plures in matutina fuga quam in recipiendis castris.


  • 7, (.: XXXIV, 46, 12). ( ).
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364004105 1364004106 1364004107