|  |



XLI, . 8

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

8. (1) . . , , , , , ́. (2) ,   ,   ,   ; , , , . (3) , , ́.

(4) , , , . (5) , .404 , , . , .

(6) -15, , , . (7) , , , 16, , , . (8) , 17, , . (9) . 18 - , . , ,   . (10) , , 19 - , , , . , , , , , -20. (11) , ( , ) . (12) , , ; , . .

8. Comitia deinde habita. Consules creati C. Claudius Pulcher Ti. Sempronius Gracchus. Et postero die praetores facti P. Aelius Tubero iterum C. Quinctius Flamininus C. Numisius L. Mummius Cn. Cornelius Scipio C. Valerius Laevinus. [2] Tuberoni urbana iurisdictio, Quinctio peregrina evenit, Numisio Sicilia, Mummio Sardinia; sed ea propter belli magnitudinem provincia consularis facta. [3] Scipio et Laevinus Galliam in duas divisam provincias sortiti sunt.

[4] Idibus Martiis, quo die Sempronius Claudiusque consulatum inierunt, mentio tantum de provinciis Sardinia Histriaque et utriusque hostibus fuit qui in his provinciis bellum concivissent. [5] Postero die legati Sardorum, qui ad novos magistratus dilati erant, et L. Minucius Thermus, qui legatus Manli consulis in Histria fuerat, in senatum venit. Ab his edoctus est senatus quantum belli eae provinciae haberent.

[6] Moverunt senatum et legationes socium nominis Latini, quae et censores et priores consules fatigaverant, tandem in senatum introductae. [7] Summa querellarum erat, cives suos Romae censos plerosque Romam commigrasse; quod si permittatur, perpaucis lustris futurum, ut deserta oppida, deserti agri nullum militem dare possint. [8] Fregellas quoque milia quattuor familiarum transisse ab se Samnites Paelignique querebantur, neque eo minus aut hos aut illos in dilectu militum dare. [9] Genera autem fraudis duo mutandae viritim civitatis inducta erant. Lex sociis nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, dabat ut cives Romani fierent. Ea lege male utendo alii sociis, alii populo Romano iniuriam faciebant. [10] Nam et ne stirpem domi relinquerent, liberos suos quibusquibus Romanis in eam condicionem ut manu mitterentur mancipio dabant, libertinique cives essent; et quibus stirps deesset quam relinquerent, ut cives Romani fierent, adoptabant. [11] Postea his quoque imaginibus iuris spretis, promiscue sine lege, sine stirpe in civitatem Romanam per migrationem et censum transibant. [12] Haec ne postea fierent petebant legati, et ut redire in civitates iuberent socios; deinde ut lege caverent ne quis quem civitatis mutandae causa suum faceret neve alienaret; et si quis ita civis Romanus factus esset, civis ne esset. Haec impetrata ab senatu.


  • 15, ( ), 187 . . . (XXXIX, 3, 4). , ( ) , , . , ( ).
  • 16 (.: XXXIX, 3, 45), .
  • 17 . , , .
  • 18, ( XXXIX, 3).
  • 19 . , , ( ).
  • 20, , .
  • 1260010301 1260010307 1260010310 1364004109 1364004110 1364004111